Monday, November 13, 2017

Mihi natalis dies erat

Idibus novembris...


I published this on Facebook last year, but never posted it here. 


It is the date of Augustine's birth. How do we know that his birth occurred on Nov. 13, or rather on the Ides of November? He tells us himself in his preface, addressed to Flavius Manlius Theodorus, of his De Beata Vita, written in 386-87. For Theodorus, you can read Claudian's Panegyricus dictus Theodoro (if you like late antique panegyric). Augustine, within a decade, ended up regretting his admiration of Theodorus (see Conf. vii.9.13). I've introduced this frustulum in English since, like most quotations taken from prefaces addressed to one person, I found it did not stand well on its own. Now that you know the context, it's clearer how he is being a good Ciceronian by establishing the time (natalis dies), the place (balneae), and the participants (Monica mater, Navigius frater, Trygetius et Licentius discipuli, Lastidianus et Rusticus consobrini, Adeodatus filius) of his three-day conversation:
Idibus novembris mihi natalis dies erat: post tam tenue prandium, ut ab eo nihil ingeniorum impediretur, omnes qui simul non modo illo die, sed quotidie convivabamur, in balneas ad consedendum vocavi; nam is tempori aptus locus secretusque occurrerat. Erant autem, non enim vereor eos singulari benignitati tuae notos interim nominibus facere, in primis nostra mater, cuius meriti credo esse omne quod vivo; Navigius frater meus, Trygetius et Licentius, cives et discipuli mei; nec Lastidianum et Rusticum consobrinos meos, quamvis nullum vel grammaticum passi sint, deesse volui, ipsumque eorum sensum communem, ad rem quam moliebar, necessarium putavi. Erat etiam nobiscum aetate minimus omnium, sed cuius ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus. (De Beata Vita 1.6).

Thursday, July 13, 2017

Memoria quasi venter animi

Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet: non illo modo quo eas habet ipse animus cum patitur eas; sed alio multum diverso, sicut sese habet vis memoriae. Nam et laetatum me fuisse reminiscor non laetus, et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis, et me aliquando timuisse recolo sine timore, et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor; aliquando e contrario tristitiam meam transactam laetus reminiscor, et tristis laetitiam. Quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. Itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. Hic vero cum animus sit etiam ipsa memoria: nam et cum mandamus aliquid ut memoriter habeatur, dicimus, Vide ut illud in animo habeas; et cum obliviscimur, dicimus, Non fuit in animo; et, Elapsum est animo; ipsam memoriam vocantes animum: cum ergo ita sit, quid est hoc quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam, et memoria tristitiam; laetusque est animus ex eo quod inest ei laetitia, memoria vero ex eo quod inest ei tristitia tristis non est? Num forte non pertinet ad animum? Quis hoc dixerit? Nimirum ergo memoria quasi venter est animi, laetitia vero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriae commendantur quasi traiecta in ventrem recondi illic possunt, sapere non possunt. Ridiculum est haec illis similia putare, nec tamen sunt omni modo dissimilia. (conf. x.14.21)

Wednesday, July 12, 2017

De cibis prohibitis (3)

Nam quaero a vobis [Manichaeis omnino a carnibus abstinentibus], si quis existat – quod fieri potest – ita homo parcus et frugi ut, appetitum ventris et gutturis moderans, non epuletur bis per unum diem; et huic cenanti holuscula cum exiguo lardo apponantur, eodem lardo uncta atque condita, quantum comprimendae fami sat est; sitimque irriget propter diligentiam valetudinis, duabus aut tribus vini meracis potionibus, isque illi victus sit cotidianus: alius vero ex alia parte nihil gustans carnium, nihil vini, exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis variatas et largo pipere aspersas nona hora libenter assumat, noctis etiam principio talia cenaturus; bibat autem mulsum, carenum passum, et nonnullorum pomorum expressos succos, vini speciem satis imitantes, atque id etiam suavitate vincentes; et bibat non quantum sitit, sed quantum libet; idque sibi exhibendum curet quotidie, talique victu deliciisque perfruatur, nulla necessitate, magna voluptate: quem tandem horum duorum, quod ad cibandum potandumque attinet, abstinentius vitam ducere iudicatis? Non opinor usque adeo vos esse caecos, quin illum de parco lardo et vino huic gurgiti praeferatis. (De moribus ecclesiae 2.13.28)

De cibis prohibitis (2)

...nullam carnem immundam ducimus, tenentes Apostoli sententiam, dicentis Omnia munda mundis (Tit 1.15).  (Contra Faustum Manichaeum 6.6)

Tuesday, July 11, 2017

De cibis prohibitis (1)

Quid igitur locis et temporibus personisque conveniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest ut, sine aliquo vitio cupediae vel voracitatis, pretiosissimo cibo sapiens utatur; insipiens autem foedissima gulae flamma in vilissimum ardescat. Et sanus quisque maluerit more Domini pisce vesci (Luc. XXIV, 43) quam lenticula more Esau nepotis Abraham (Gen. XXV, 34) aut hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia vilioribus aluntur escis. Nam in omnibus huiuscemodi rebus, non ex earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi vel probandum est, vel improbandum quod facimus. (De Doctrina Christiana 3.12.19)

Bestiae somniantes


Quidsi eius [scilicet animi] memoriam cogitemus, non rerum intelligibilium, sed harum corporearum quam et bestiae habere sentiuntur. Nam et per loca nota sine errore iumenta pergunt, et cubilia sua bestiae repetunt, et canes dominorum suorum corpora recognoscunt, et dormientes plerumque immurmurant, et in latratum aliquando erumpunt, quod nullo modo possent nisi in eorum memoria visarum rerum vel per corpus utcumque sensarum versarentur imagines. (Contra Epistulam Manichaei XVII).

Monday, July 10, 2017

Tundant pectora lepores, ericii confiteantur peccata sua


Montes altissimi cervis. (Ps. 103.18) Cervi, magni, spirituales, transcendentes in cursu omnia spinosa veprium atque silvarum. Qui perficit, inquit, pedes meos sicut cervi, et super excelsa statuet me (Psal. XVII, 34). Teneant montes altos, alta praecepta Dei; sublimia cogitent, teneant ea quae multum eminent in Scripturis, iustificentur in summis: cervis enim sunt illi montes altissimi. Quid de humilibus bestiis? quid de lepore? quid de ericio? Lepus minutum animal et infirmum, ericius etiam spinosum: illud animal timidum, illud animal spinis coopertum. Spinae quid significant, nisi peccatores? Qui peccat quotidie, etiamsi non magna peccata, minutissimis spinis coopertus est. In eo quod timet, lepus est; in eo quod minutissimis peccatis operitur, ericius est: et non potest tenere excelsa illa et perfecta praecepta. Illi enim «montes altissimi cervis. » Quid ergo? isti pereunt? Non. Sic enim montes altissimi cervis, ut et his videas quid sequatur: Petra refugium ericiis et leporibus (Psal. 103.18). Quia factus est Dominus refugium pauperi (Psal. IX, 10). Ponas petram illam in terra, refugium est ericiis et leporibus: ponas illam in mari, domus est fulicae. Ubique utilis petra. Et in montibus ipsa utilis: montes sine petrae fundamento ruerent in profundum. Nonne iamdudum de montibus dicebatur: Illic volatilia coeli inhabitabunt; de medio petrarum dabunt voces suas? (Ps. 103.12). Ubique ergo petra refugium nostrum: sive in montibus excelsa sit, sive in mari tundatur fluctibus, non frangatur, sive in terra solidetur; ad illam cervi, ad illam fulica, ad illam lepus et ericius. Tundant pectora lepores, et ericii confiteantur peccata sua: licet cooperti sint minutis quidem quotidianisque peccatis; non eis tamen deest petra, quae illos docuit dicere, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris» (Matth. VI, 12). Petra refugium ericiis et leporibus.  (Enarration in psalmum 103.18).