Posts

Showing posts from September, 2016

Ibi omnis dextera est

E T SEDET AD DEXTERAM P ATRIS A SCENDIT IN CAELUM : credite . S EDET AD DEXTERAM PATRIS : credite . Sedere intellegite habitare; quomodo dicimus de quocumque homine In illa patria sedit per tres annos . Dicit illud et scriptura: sedisse quemdam in civitate tantum tempus. Numquid sedit et numquam surrexit? Ideo hominum habitationes sedes dicuntur. Ibi habentur sedes, numquid semper sedetur? non surgitur? non ambulatur? non iacetur? et tamen sedes vocantur. Sic ergo credite habitare Christum in dextera dei patris: ibi est. Ne dicat vobis cor vestrum: quid agit? Nolite quaerere quod non licet invenire: ibi est; sufficit vobis. Beatus est, et a beatitudine, quae dextera patris vocatur ipsius beatitudinis nomen est, dextera patris. Nam si carnaliter acceperimus quia sedet ad dexteram patris, ille erit ad sinistram. Numquid fas est ut sic illos componamus, filium ad dexteram, patrem ad sinistram? Ibi omnis dextera est, quia ibi nulla est miseria.  Augustinus, de Symbolo iv.11.

Amoris vinculo nova fiunt quae vetera fuerunt

"...si [cum neophytos docemus] usitata et parvulis congruentia saepe repetere fastidÄ«mus, congruamus eis per fraternum, paternum, maternumque amorem, et copulatis cordi eorum etiam nobis nova videbuntur. Tantum enim valet animi compatientis affectus, ut cum illi afficiuntur nobis loquentibus, et nos illis discentibus, habitemus in invicem; atque ita et illi quae audiunt quasi loquantur in nobis, et nos in illis discamus quodam modo quae docemus. Nonne accidere hoc solet, cum  loca quaedam ampla et pulchra (vel urbium vel agrorum), quae iam nos saepe videndo sine aliqua voluptate praeteribamus, ostendimus eis qui antea numquam viderant, ut nostra delectatio in eorum novitatis delectatione renovetur? Et tanto magis quanto sunt amiciores, quia per amoris vinculum in quantum in illis sumus, in tantum et nobis nova fiunt quae vetera fuerunt." Augustinus, de catechizandis rudibus XII.17.1-2.

Lex Christi

Lex Christi a portantibus invicem onera sua impletur. Augustinus. Sermones de Scripturis CLXIV.1 (PL 38: 895). 

Quam rationem de obsequiis hominum, quam de opprobriis reddamus?

Beati eritis cum vobis maledixerint... (Mt. 5:11) Cogitamus...quam rationem reddamus de obsequiis hominum, quam de maledictis hominum. Multi nobis obsecuntur [sic], multi nobis detrahunt, nobisque maledicunt. Plus nos faciunt periclitari, qui nobis obsecuntur, quam qui nobis maledicunt. Obsequium enim hominum titillat superbiam nostram, maledicta exercent patientiam nostram. Alibi timeo lapsum, alibi munio firmamentum. Nam 'opprobria hominum,' ait mihi quidam servorum dei, 'nolite metuere' (Esai. 51:7). Dicit et dominus Ies us Christus: 'Beati eritis, cum vobis maledixerint homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me' (Mt. 5:11). Nam si qui maledicunt, et vera dicunt, non male dicunt, quia vera dicunt; sed male dicunt, qui falsa dicunt. Augustinus. Sermones Moriniani ex Collectione Guelferbytana xxxii.8. Miscellanea Agostiniana. Testi e Studi. Vol 1: Sancti Augustini Sermones post Maurinos Reperti (Rome, 1930). p. 569-70.

Onus meum leve est (Mt. xi.30)

Discite a me Sed quia iste Deus et homo esse dignatus est, in eo quod Deus est, audi ut recreeris; in eo quod homo est, audi ut imiteris. Discite , inquit, a me ; non [nobis discendum est] mundum fabricare et creare naturas: nec illa quidem alia quae hic latens Deus, homo manifestus effecit; nec ipsa dicit, Discite a me febres ab aegrotantibus pellere, fugare daemonia, mortuos suscitare, ventis et fluctibus imperare, super aquas ambulare: nec hoc dicit Discite a me . Haec enim dedit quibusdam discipulis suis, quibusdam non dedit: hoc autem, Discite a me , omnibus dicit; ab hoc praecepto nemo se excuset, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde . Quare dubitas hanc sarcinam ferre? Haec sarcina gravis est, humilitas et pietas? Haec sarcina gravis est, fides, spes, charitas? Istae enim humilem, istae mitem reddunt. Et vide quia oneratus non eris, si ipsum audieris. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28-30). Quid est, levis est ? Quid si habet po

Aeneidos vi.733

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque (pars prima) Libro xiv, capitulo ix De Civitate Dei, tractat, inter multa alia, Augustinus varios hominis affectus quibus movemur. Augustinus verba poetae Virgilii de quattuor affectibus praecipuis adhibet contra philosophos a quibus hi animi motus, non solum non tantum affectus quantum perturbationes esse habentur, sed etiam prius omnino exstirpandi ab eis dicuntur quam quis sapiens appelletur. Secundum Augustinum, non solum Christifideles sed quispiam esset monstrum si tanto animi stupore gauderet (vid. Civ. Dei xiv.9.88-92 et cf Cicero Tusc. Disp. 3.6).  Apud nos [Christi membra] ... iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam cives sanctae civitatis Dei in huius vitae peregrinatione secundum Deum viventes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque , et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent.   [Cives sanctae civitatis Dei] metuunt poenam aeternam, cupiunt aeternam; dolent in re, quia ipsi in semetipsi
Labor et otium I Quia mox observabitur in Civitatibus Foederatis feria quae vulgo dicitur "Labor Day," mihi occurrit rogare cuius mentis fuisset Augustinus de labore et otio. Inter multa inventa et pensa, haec ex eius De opere monachorum tractatu sententiis ceteris (ibidem et aliubi inventis), mea quidem opinione, anteit:  Paulus praecipiens operari servos Dei, non vult tamen eorum necessitates minus curari a fidelibus. Labor servis Dei eligendus qui animo libero exerceatur, sine cura et cupiditate.... Aliud est…corpore laborare animo libero, sicut opifex, si non sit fraudulentus et avarus, et privatae rei avidus; aliud…ipsum animum occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae, sicut sunt vel negotiatores, vel procuratores, vel conductores: cura enim praesunt, non manibus operantur, ideoque ipsum animum suum occupant habendi sollicitudine. Augustinus. De opere monachorum, xv.16.
Caritas omnibus mater:  Sed quia de rudibus imbuendis nunc agimus, de me ipso [docente] tibi [, mi Deogratias,] testis sum, aliter atque aliter me moveri, cum ante me catechizandum video eruditum, inertem, civem, peregrinum, divitem, pauperem, privatum, honoratum, in potestate aliqua constitutum, illius aut illius gentis hominem, illius aut illius aetatis aut sexus, ex illa aut illa secta, ex illo aut illo errore vulgari venientem: ac pro diversitate motus mei, sermo ipse et procedit et progreditur et finitur. Et quia cum eadem omnibus debeatur caritas, non eadem est omnibus adhibenda medicina: ipsa item caritas alios parturit, cum aliis infirmatur; alios curat aedificare, alios contremiscit offendere; ad alios se inclinat, ad alios erigit; aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater. Augustinus, De catechizandis rudibus, XV.23.4-5.
Cur Scripturas divinas legimus?  Ad geminam Dei et proximi caritatem aedificandam. (Legenti Augustinum cavendum est ne vocabulum "iste" intellegat eius esse significationis qua forte eum tironem magister vel magistra imbuit):  Quisquis igitur Scripturas divinas vel quamlibet earum partem intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam caritatem Dei et proximi, nondum intellexit. De doctrina Christiana I.36.40.
Si fratrem non amas, quid sunt aut cui rei prosunt ieiunia tua?  Ecce Christus loquitur – iustitiae amatorem te dixeras – "Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis" (Ioh. 13:34). Audi ergo dominum tuum mandatum dantem ut nos invicem diligamus. Cum ex nobis omnibus tamquam membris corpus sibi faciat, quod corpus habeat unum caput ipsum Dominum et Salvatorem, tu [qui, cum ieiunes, non fratrem tuum agnoscis] contra divellis te a membris Christi, non amas unitatem. Non hoc expavesceres in membris tuis? Si distortum digitum haberes, non ad correctorem digiti tui medicum curreres? Certe tunc se habet bene corpus tuum, quando sibi concordant membra tua; tunc diceris sanus, tunc bene vales. Si autem aliquid in tuo corpore dissentiat ab aliis partibus, quaeris qui emendet. Cur ergo non quaeris emendari, ut compagini membrorum Christi recoveris et congruas in ipso corpore et tuo? Certe viliores sunt ceteris membris capilli tui? Quid vilius in corpore tuo capillis tuis? Q
Quid est patientia?  Patientia hominis, quae recta est atque laudabilis et vocabulo digna virtutis, ea perhibetur qua aequo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus, per quae ad meliora perveniamus. Quapropter impatientes dum mala pati nolunt, non efficiunt ut a malis eruantur, sed ut mala graviora patiantur. Patientes autem qui mala malunt non committendo ferre, quam non ferendo committere, et leviora faciunt quae per patientiam patiuntur, et peiora evadunt quibus per impatientiam mergerentur. Bona vero aeterna et magna non perdunt, dum malis temporalibus brevibusque non cedunt: quoniam non sunt condignae passiones huius temporis, sicut Apostolus dicit, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Et iterum ait: Quod est temporale et leve tribulationis nostrae, in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur nobis (II Cor. IV, 17). Augustinus. De patientia ii.2
Quid est eleemosyna?  "Date eleemosynam, et ecce omnia munda vobis sunt" (Luc 11:41). Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegro vel incluso visitationem, captivo redemptionem, debili subvectionem, caeco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, erranti viam, deliberanti consilium, et quod cuique necessarium est indigenti, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Augustinus, Enchiridion ad Laurentium de fide et spe et caritate, xix.72.
Idipsum Idipsum et idipsum et idipsum, sanctus, santus, sanctus, dominus deus omnipotens. Augustinus, Confessiones 12.7.7.