aliud est scriptura sacra, aliud rerum naturam intellegere


Bonum est praeputium, non est malum, quia Deus illud fecit, sicut de oleastro copiosissime disputasti. Respondetur tibi: Bonus est oleaster in rerum natura, sed in mysteriorum scriptura malum significat; sicut lupi, sicut vulpes, sicut sus lota in volutabris coeni (II Pet 2, 22), sicut canis conversus ad suum vomitum (Prov. 26, 11): in rerum natura bona sunt omnia, sicut oves; omnia quippe Deus fecit bona valde (Gen. I, 31) : sed in sanctis Libris lupi malos significant, oves autem bonos. Nec secundum id quod sunt, sed secundum id quod significant, de illis similitudines damus, quando de bonorum malorumque differentia disputamus. Sic et praeputium quoniam particula est humani corporis, quod totum est bona substantia, utique bonum est per naturam; sed malum significat per figuram, cum die octavo circumcidi praecipitur parvulus, propter Christum, in quo, sicut Apostolus dicit, circumcisi sumus circumcisione non manu facta (Ad Col 2, 11), quam sine dubio praefiguravit circumcisio manu facta. Praeputium itaque non est peccatum, sed significat peccatum, et maxime originale; quia per ipsum membrum est origo nascentium, per quod peccatum dicti sumus natura filii irae: nam et ipsum membrum natura proprie dicitur. (Contra Iulianum 6.7.20). 

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Mihi natalis dies erat

Memoria quasi venter animi