De cibis prohibitis (3)

Nam quaero a vobis [Manichaeis omnino a carnibus abstinentibus], si quis existat – quod fieri potest – ita homo parcus et frugi ut, appetitum ventris et gutturis moderans, non epuletur bis per unum diem; et huic cenanti holuscula cum exiguo lardo apponantur, eodem lardo uncta atque condita, quantum comprimendae fami sat est; sitimque irriget propter diligentiam valetudinis, duabus aut tribus vini meracis potionibus, isque illi victus sit cotidianus: alius vero ex alia parte nihil gustans carnium, nihil vini, exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis variatas et largo pipere aspersas nona hora libenter assumat, noctis etiam principio talia cenaturus; bibat autem mulsum, carenum passum, et nonnullorum pomorum expressos succos, vini speciem satis imitantes, atque id etiam suavitate vincentes; et bibat non quantum sitit, sed quantum libet; idque sibi exhibendum curet quotidie, talique victu deliciisque perfruatur, nulla necessitate, magna voluptate: quem tandem horum duorum, quod ad cibandum potandumque attinet, abstinentius vitam ducere iudicatis? Non opinor usque adeo vos esse caecos, quin illum de parco lardo et vino huic gurgiti praeferatis. (De moribus ecclesiae 2.13.28)

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi