Tundant pectora lepores, ericii confiteantur peccata sua


Montes altissimi cervis. (Ps. 103.18) Cervi, magni, spirituales, transcendentes in cursu omnia spinosa veprium atque silvarum. Qui perficit, inquit, pedes meos sicut cervi, et super excelsa statuet me (Psal. XVII, 34). Teneant montes altos, alta praecepta Dei; sublimia cogitent, teneant ea quae multum eminent in Scripturis, iustificentur in summis: cervis enim sunt illi montes altissimi. Quid de humilibus bestiis? quid de lepore? quid de ericio? Lepus minutum animal et infirmum, ericius etiam spinosum: illud animal timidum, illud animal spinis coopertum. Spinae quid significant, nisi peccatores? Qui peccat quotidie, etiamsi non magna peccata, minutissimis spinis coopertus est. In eo quod timet, lepus est; in eo quod minutissimis peccatis operitur, ericius est: et non potest tenere excelsa illa et perfecta praecepta. Illi enim «montes altissimi cervis. » Quid ergo? isti pereunt? Non. Sic enim montes altissimi cervis, ut et his videas quid sequatur: Petra refugium ericiis et leporibus (Psal. 103.18). Quia factus est Dominus refugium pauperi (Psal. IX, 10). Ponas petram illam in terra, refugium est ericiis et leporibus: ponas illam in mari, domus est fulicae. Ubique utilis petra. Et in montibus ipsa utilis: montes sine petrae fundamento ruerent in profundum. Nonne iamdudum de montibus dicebatur: Illic volatilia coeli inhabitabunt; de medio petrarum dabunt voces suas? (Ps. 103.12). Ubique ergo petra refugium nostrum: sive in montibus excelsa sit, sive in mari tundatur fluctibus, non frangatur, sive in terra solidetur; ad illam cervi, ad illam fulica, ad illam lepus et ericius. Tundant pectora lepores, et ericii confiteantur peccata sua: licet cooperti sint minutis quidem quotidianisque peccatis; non eis tamen deest petra, quae illos docuit dicere, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris» (Matth. VI, 12). Petra refugium ericiis et leporibus.  (Enarration in psalmum 103.18).

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Mihi natalis dies erat

Memoria quasi venter animi