Dracones

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi. Dracones circa aquam versantur, de speluncis procedunt, feruntur in aera; concitatur propter eos aer: magna quaedam sunt animantia dracones, maiora non sunt super terram. Propterea inde coepit dicere: Dracones et omnes abyssi. Sunt autem speluncae aquarum latentium, unde fontes, unde flumina procedunt; et alia procedunt, ut fluant super terram, alia occulte subter eunt: et totum hoc, atque omnis ista humida natura aquarum, simul cum mari et isto infimo aere, abyssus vel abyssi vocantur, ubi vivunt dracones et laudant Deum. (Enarratio in psalmum 148.9)

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi