Christus leo...diabolus leo

Una res multa nomina, et duae res unum interdum nomen sortiuntur in figuris Scripturae. Nostis autem illa tria hesterno die commemorata – ubi semen non profecit (Matt. XIII) – viam, loca saxosa, loca spinosa; ipsa sunt zizania. Aliud nomen in alia similitudine acceperunt. Quia quando similitudines dantur, vel proprietas non exprimitur, per eas non veritas, sed similitudo veritatis exprimitur. Quod dico, scio paucos intellexisse: sed propter omnes loquimur. In rebus visibilibus via via est, saxosa loca loca saxosa sunt, spinosa loca loca spinosa sunt: quod sunt, hoc sunt; quia proprie nominantur. In parabolis autem et similitudinibus potest una res multis nominibus appellari: ideo non est incongruum ut dicerem vobis, Via illa, loca illa saxosa, illa spinosa christiani mali sunt, ipsi sunt et zizania. Nonne agnus Christus? nonne et leo Christus? Inter feras et pecora, qui agnus agnus, qui leo leo: utrumque Christus. Illa singula per proprietatem: ista utrumque per similitudinem. Plus etiam est quod accidit ut per similitudinem multum a se res distantes vocentur uno nomine. Quod enim tam distat ab invicem, quam Christus et diabolus? Tamen leo et Christus est appellatus et diabolus. Christus leo: Vicit leo, de tribu Iuda (Apoc. V, 5). Diabolus leo: Nescitis quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8)? Ergo et ille leo et ille leo: ille leo propter fortitudinem; ille leo propter feritatem: ille leo ad vincendum; ille leo ad nocendum. Ipse coluber diabolus est, serpens antiquus (Apoc. XII, 9) : numquid iussi sumus diabolum imitari, quando nobis dixit Pastor noster, Estote simplices ut columbae, astuti ut serpentes (Matth. X, 16)? (Sermo 73.2.2)

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi