Posts

Showing posts with the label laus

Dracones

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi.  Dracones circa aquam versantur, de speluncis procedunt, feruntur in aera; concitatur propter eos aer: magna quaedam sunt animantia dracones, maiora non sunt super terram. Propterea inde coepit dicere:  Dracones et omnes abyssi.  Sunt autem speluncae aquarum latentium, unde fontes, unde flumina procedunt; et alia procedunt, ut fluant super terram, alia occulte subter eunt: et totum hoc, atque omnis ista humida natura aquarum, simul cum mari et isto infimo aere, abyssus vel abyssi vocantur, ubi vivunt dracones et laudant Deum. (Enarratio in psalmum 148.9)

Vis psallere (5)

Psalterium operum bonorum   Si ergo laudas, non tantum lingua canta, sed etiam assumpto bonorum operum psalterio; «quoniam bonus psalmus. » Laudas cum agis negotium, laudas cum cibum et potum capis, laudas cum in lecto requiescis, laudas cum dormis; quando non laudas? Perficietur in nobis laudatio Dei, cum ad illam civitatem venerimus, quando effecti fuerimus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30); quando nos nulla corporalis necessitas ulla ex parte sollicitat, non fames, non sitis interpellat, non aestus fatigat, non frigus constringit, non febris deiicit, non mors finit. Ad illam perfectissimam laudem exerceamus nos laudatione ista in bonis operibus. Enarratio in Psalmum CXLVI.2

Vis psallere? (2)

Corde ne sileas, vitā ne taceas Negotium agis, et fraudem cogitas; siluisti a laude Dei: et quod gravius est, non solum a laude siluisti, sed in blasphemiam perrexisti. Cum enim Deus laudatur de bono opere tuo, opere tuo laudas Deum; et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, opere tuo blasphemas Deum. Itaque ad aurium exhortationem canta voce; corde ne sileas, vita ne taceas. Non cogitas in negotio fraudem, psallis Deo. Enarratio in Psalmum CXLVI.2