Posts

Showing posts with the label pauperies

Beati pauperes (Luc. 6.20)

Qui sunt recti corde? (Ps. 124/125.4) Qui non reprehendunt Deum. Qui sunt recti corde? Qui voluntatem suam ad voluntatem Dei dirigunt; non voluntatem Dei ad voluntatem suam curvare conantur. Breve praeceptum est ut homo dirigat cor suum. Vis habere rectum cor? Tu fac quod vult Deus; noli Deum velle facere quod vis tu. Pravicordes ergo sunt, id est, qui rectum cor non habent, qui sedent et disputant quomodo debuit facere Deus; non laudando quod fecit, sed reprehendendo. Corrigere illum volunt: parum est quia corrigi ab eo nolunt; et dicunt, "Non debuit Deus facere pauperes, sed soli divites esse debuerunt; et ipsi soli viverent. Utquid factus est pauper? utquid vivit?" Reprehendit Deum pauperum. Quanto melius esset pauper Dei, et dives esset de Deo; hoc est, sequeretur voluntatem Dei, et videret paupertatem suam temporalem esse, et transituram, divitias autem sibi spirituales ita venturas, ut nullo pacto possent praeterire; et haberet in divitiis cordis fidem, si ei n...

Eo egestatem patimur magis, quo plura appetimus complecti

...animus sibi redditus quae sit pulchritudo universitatis intelligit, quae [universitas] profecto ab uno cognominata est. Idcircoque illam videre non licet animae quae in multa procedit, sectaturque aviditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse vitari. Multitudinem autem non hominum dico, sed omnium quae sensus attingit. Nec mirere quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura complecti. De ordine i.ii.