Memento quia puluis sumus
Quid superbit terra et cinis? (Eccl. 10.10) Nunc illud uideamus quemadmodum dictum sit: auferes spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum conuertentur. Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innouabis faciem terrae (Ps. 103/104.29b-30). … Ego uero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia Dei, qua interius renouamur. Omnium enim superborum secundum terrenum hominem uiuentium et de sua uanitate praesumentium quodammodo aufertur spiritus proprius , cum exuunt se ueterem hominem et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes domino per humilem confessionem: memento, quia puluis sumus, quibus dictum erat: quid superbit terra et cinis ? (Eccl. 10.10). Per oculum quippe fidei contuentes Dei iustitiam, ut non uelint constituere suam, semet ipsos despiciunt, sicut Iob dicit (7.5), et distabescunt et aestimant se terram et cinerem; hoc est enim: et in puluerem suum conuertentur . Accepto autem spiritu Dei dicunt: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me...