Posts

Showing posts with the label patientia

Deus verus et verax

Dominae insigni et merito illustri, et praestantissimae filiae PROBAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. Est quidem ita, ut dicis, quod in corpore corruptibili anima constituta, terrena quadam contagione constringitur, et tanti onere quodammodo depressa curvatur, ut in imo multa, quam in summo unum, facilius concupiscat et cogitet. Nam hoc etiam sancta Scriptura ita dicit: Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 13). Sed ideo venit Salvator noster, qui mulierem illam in Evangelio per decem et octo annos curvam, quae fortasse hoc significabat, verbo salutis erexit (Luc. XIII, 11-13), ut anima christiana non frustra audiat, Sursum cor; nec frustra respondeat, se habere ad Dominum. Quod intuens recte facis, mala huius mundi tolerabilia ducere spe futuri. Sic enim usu quodam bono convertuntur in bonum, dum non augent nostram concupiscentiam, sed exercent patientiam; de qua re Apostolus ait: Scimus quoniam dil...
Quid est patientia?  Patientia hominis, quae recta est atque laudabilis et vocabulo digna virtutis, ea perhibetur qua aequo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus, per quae ad meliora perveniamus. Quapropter impatientes dum mala pati nolunt, non efficiunt ut a malis eruantur, sed ut mala graviora patiantur. Patientes autem qui mala malunt non committendo ferre, quam non ferendo committere, et leviora faciunt quae per patientiam patiuntur, et peiora evadunt quibus per impatientiam mergerentur. Bona vero aeterna et magna non perdunt, dum malis temporalibus brevibusque non cedunt: quoniam non sunt condignae passiones huius temporis, sicut Apostolus dicit, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Et iterum ait: Quod est temporale et leve tribulationis nostrae, in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur nobis (II Cor. IV, 17). Augustinus. De patientia ii.2