Posts

Showing posts with the label De ordine

Oculum in mentem inicere

Oculum in mentem inicere "Nam ordinem," [inquit Augustinus], "esse dixisti, [mi Licenti], quo Deus agit omnia. Nihil autem, ut video, non agit Deus: nam inde visum tibi est, nihil praeter ordinem posse inveniri."  "Manet," inquit, "sententia mea: sed iam video quid sis dicturus, utrum Deus agat quae non bene agi confitemur."  "Optime," inquam; "prorsus oculum in mentem iniecisti."  de Ordine II.vii.21.

Eo egestatem patimur magis, quo plura appetimus complecti

...animus sibi redditus quae sit pulchritudo universitatis intelligit, quae [universitas] profecto ab uno cognominata est. Idcircoque illam videre non licet animae quae in multa procedit, sectaturque aviditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse vitari. Multitudinem autem non hominum dico, sed omnium quae sensus attingit. Nec mirere quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura complecti. De ordine i.ii.

Deus scitur melius nesciendo

Quisquis autem vel adhuc servus cupiditatum, et inhians rebus pereuntibus; vel iam ista fugiens, casteque vivens, nesciens tamen quid sit nihil, quid informis materia, quid formatum exanime; quid corpus, quid species in corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore; quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum, quid stabilis motus, quid sit aevum; quid sit nec in loco esse, nec nusquam; et quid sit praeter tempus , et semper; quid sit et nusquam esse, et nusquam non esse; et nunquam esse, et nunquam non esse: quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo Deo, qui scitur melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quaerere ac disputare voluerit, tantum errabit, quantum errari plurimum potest: facilius autem cognoscet ista, qui numeros simplices atque intelligibiles comprehenderit. De Ordine ii.xvi.44.