Posts

Showing posts with the label Virgilius

Aeneidos vi.733

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque (pars prima) Libro xiv, capitulo ix De Civitate Dei, tractat, inter multa alia, Augustinus varios hominis affectus quibus movemur. Augustinus verba poetae Virgilii de quattuor affectibus praecipuis adhibet contra philosophos a quibus hi animi motus, non solum non tantum affectus quantum perturbationes esse habentur, sed etiam prius omnino exstirpandi ab eis dicuntur quam quis sapiens appelletur. Secundum Augustinum, non solum Christifideles sed quispiam esset monstrum si tanto animi stupore gauderet (vid. Civ. Dei xiv.9.88-92 et cf Cicero Tusc. Disp. 3.6).  Apud nos [Christi membra] ... iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam cives sanctae civitatis Dei in huius vitae peregrinatione secundum Deum viventes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque , et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent.   [Cives sanctae civitatis Dei] metuunt poenam aeternam, cupiunt aeternam; dolent in re, quia ipsi in ...