Posts

Showing posts with the label imago

Bestiae somniantes

Quidsi eius [scilicet animi] memoriam cogitemus, non rerum intelligibilium, sed harum corporearum quam et bestiae habere sentiuntur. Nam et per loca nota sine errore iumenta pergunt, et cubilia sua bestiae repetunt, et canes dominorum suorum corpora recognoscunt, et dormientes plerumque immurmurant, et in latratum aliquando erumpunt, quod nullo modo possent nisi in eorum memoria visarum rerum vel per corpus utcumque sensarum versarentur imagines. (Contra Epistulam Manichaei XVII).

Tria genera visionum

Ecce in hoc uno praecepto cum legitur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39), tria genera visionum occurrunt: unum per oculos, quibus ipsae litterae videntur; alterum per spiritum hominis quo proximus et absens cogitatur; tertium per contuitum mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur. In his tribus generibus, illud primum manifestum est omnibus: in hoc enim videtur caelum et terra, et omnia quae in eis conspicua sunt oculis nostris. Nec illud alterum, quo absentia corporalia cogitantur, insinuare difficile est: ipsum quippe caelum et terram, et ea quae in eis videre possumus, etiam in tenebris constituti cogitamus; ubi nihil videntes oculis corporis, animo tamen corporales imagines intuemur, seu veras, sicut ipsa corpora videmus, et memoria retinemus; seu fictas, sicut cogitatio formare potuerit. Aliter enim cogitamus Carthaginem quam novimus, aliter Alexandriam quam non novimus. Tertium vero illud quo dilectio intellecta conspicitur, eas res continet, q...