Posts

Showing posts from November, 2016

Eo egestatem patimur magis, quo plura appetimus complecti

...animus sibi redditus quae sit pulchritudo universitatis intelligit, quae [universitas] profecto ab uno cognominata est. Idcircoque illam videre non licet animae quae in multa procedit, sectaturque aviditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse vitari. Multitudinem autem non hominum dico, sed omnium quae sensus attingit. Nec mirere quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura complecti. De ordine i.ii.

Deus scitur melius nesciendo

Quisquis autem vel adhuc servus cupiditatum, et inhians rebus pereuntibus; vel iam ista fugiens, casteque vivens, nesciens tamen quid sit nihil, quid informis materia, quid formatum exanime; quid corpus, quid species in corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore; quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum, quid stabilis motus, quid sit aevum; quid sit nec in loco esse, nec nusquam; et quid sit praeter tempus , et semper; quid sit et nusquam esse, et nusquam non esse; et nunquam esse, et nunquam non esse: quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo Deo, qui scitur melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quaerere ac disputare voluerit, tantum errabit, quantum errari plurimum potest: facilius autem cognoscet ista, qui numeros simplices atque intelligibiles comprehenderit. De Ordine ii.xvi.44.
«Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea » (Ps 93.15). Ecce habes consilium Dei, quare parcat malis: foditur fovea peccatori. Tu iam vis illum sepelire: adhuc fovea illi foditur; noli festinare sepelire. Quid est, «donec fodiatur peccatori fovea? » Aut quem ponit peccatorem? unum hominem? Non. Quid ergo? Omne genus hominum peccatorum, sed superborum; iam enim praemisit, «Redde retributionem superbis. » Nam et ille peccator fuit Publicanus, qui oculos eliserat in terram, et percutiebat pectus suum, dicens, «Deus, propitius esto mihi peccatori:» sed quia non superbus erat, Deus autem reddet retributionem superbis; non illi, sed talibus foditur fovea, donec reddat retributionem superbis. Ergo quod ait, «Donec fodiatur peccatori fovea,» superbos intellige. Quis est superbus? Qui non confessione peccatorum agit poenitentiam, ut sanari per humilitatem possit. Quis est superbus? Qui illa ipsa pauca qu

Qualis cibus, talis valetudo

Quomodo sanitatem pacis tenere animus potest, qui discordiis et certaminibus pascitur? Qualis enim cibus sumitur, talis valetudo consequitur. De catechizandis rudibus xvi.25.10.

Deus non alio bono bonum sed bonum omnis boni

Animus nonnisi conversione ad Deum fit bonus. Ecce iterum vide, si potes. Non amas certe nisi bonum, quia bona est terra altitudine montium et temperamento collium et planitie camporum, et bonum praedium amoenum ac fertile, et bona domus paribus membris disposita et ampla et lucida, et bona animalia animata corpora, et bonus aer modestus et salubris, et bonus cibus suavis atque aptus valetudini, et bona valetudo sine doloribus et lassitudine, et bona facies hominis dimensa pariliter et affecta hilariter et luculenter colorata, et bonus animus amici consensionis dulcedine et amoris fide, et bonus vir iustus, et bonae divitiae, quia facile expediunt, et bonum caelum cum sole et luna et stellis suis, et boni Angeli sancta obedientia, et bona locutio suaviter docens et congruenter monens audientem, et bonum carmen canorum numeris et sententiis grave. Quid plura et plura? Bonum hoc et bonum illud: tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum, si potes; ita Deum videbis, non alio bono bon

Dominus...gallina esse voluit

Aliquid etiam me dicere admonet in hoc loco capitis ipsius nostri [=Christi] sublimitas; quoniam infirmatus est [Christus] usque ad mortem, et assumpsit infirmitatis carnem, ut pullos Ierusalem colligeret sub alas suas tanquam gallina infirmata cum parvulis. Non enim in aliqua ave hoc aliquando conspeximus, earum etiam quae nidificant ante oculos nostros, sicut parietum passeres, sicut hirundines tanquam annuae nostrae hospites, sicut ciconiae, sicut aliae atque aliae aves quae ante oculos nostros nidificant, et ovis insidunt, pullos alunt, sicut ipsae columbae quas quotidie videmus; aliquam avem infirmari cum parvulis non cognovimus, non aspeximus, non vidimus. Gallina quomodo hoc habet? Certe notam rem dico, quae in conspectu nostro quotidie versatur: quomodo raucescit vox, quomodo fit hispidum totum corpus? deponuntur alae, laxantur plumae, et vides circa pullos nescio quid aegrotum, et ea est materna charitas quae invenitur infirmitas. Quare ergo Dominus, nisi propter hoc, ga

Tunc etiam feminae publicis consultationibus intererant

Cum apparuisset illic [Athenis] repente olivae arbor, et alio loco aqua erupisset, regem prodigia ista moverunt, et misit ad Apollinem Delphicum sciscitatum quid intelligendum esset, quid faciendum. Ille respondit quod olea Minervam significaret, unda Neptunum, et quod esset in civium potestate, ex cuius nomine potius duorum deorum, quorum signa illa essent, civitas vocaretur. Isto Cecrops oraculo accepto, cives omnes utriusque sexus (mos enim tunc in eisdem locis erat, ut etiam feminae publicis consultationibus interessent) ad ferendum suffragium convocavit. Consulta igitur multitudine mares pro Neptuno, feminae pro Minerva tulere sententias: et quia una plus est inventa feminarum, Minerva vicit. Tunc Neptunus iratus marinis fluctibus exaestuantibus terras Atheniensium populatus est: quoniam spargere latius quaslibet aquas difficile daemonibus non est. Cuius ut iracundia placaretur, triplici supplicio dicit idem auctor [Varro] ab Atheniensibus affectas esse mulieres: ut nulla ult

Correctorem desidero

non solum benignum imploro lectorem, verum etiam desidero liberum correctorem. Innocentius III, Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (PL 217.914D). Sane cum in omnibus litteris meis non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desiderem, multo maxime in his, ubi ipsa magnitudo quaestionis utinam tam multos inventores habere posset, quam multos contradictores habet. Verumtamen sicut lectorem meum nolo mihi esse deditum, ita correctorem nolo sibi. Ill e me non amet amplius quam catholicam fidem, iste se non amet amplius quam catholicam veritatem. Sicut illi dico, Noli meis litteris quasi Scripturis canonicis inservire; sed in illis et quod non credebas, cum inveneris, incunctanter crede, in istis autem quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmiter retinere: ita illi dico, Noli meas litteras ex tua opinione vel contentione, sed ex divina lectione vel inconcussa ratione corrigere. Si quid in eis veri comprehenderis, existendo non est meu

Misericordiam volo et non sacrificium (Oseae vi.6)

Universae viae Domini misericordia et veritas (Ps. xxiv.10) . Quas autem vias docebit eos, nisi misericordiam qua placabilis, et veritatem qua incorruptus est? Quorum unum praebuit donando peccata, alterum merita iudicando. Et ideo universae viae Domini, duo adventus Filii Dei, unus miserantis, alter iudicantis. Pervenit ergo ad eum tenens vias eius, qui nullis meritis suis se liberatum videns, deponit superbiam, et deinceps c avet examinantis severitatem, qui clementiam subvenientis expertus est. Requirentibus testamentum eius et testimonia eius: intelligunt enim Dominum misericordem primo adventu, et secundo iudicem, qui mites et mansueti requirunt testamentum eius, cum sanguine suo nos in novam vitam redemit; et in Prophetis atque Evangelistis testimonia eius. Augustinus Hipponensis, Enarratio in Psalmum xxiv.10.

Sex numerus perfectus

...unum et duo et tria sex fiunt, qui numerus propterea perfectus dicitur quia partibus suis completur: habet enim illas tres: sextam, tertiam, dimidiam; nec ulla pars alia, quae dici possit quota sit, invenitur in eo. Sexta ergo eius unum est; tertia, duo; dimidia, tria. Unum autem et duo et tria consummant eundem senarium. Cuius perfectionem sancta scriptura commendat, in eo maxime quod Deu s sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem Dei (Gen. 1.27). Et sexta aetate generis humani, filius Dei venit et factus est filius hominis, ut nos reformaret ad imaginem Dei. Ea quippe nunc aetas agitur, sive milleni anni singulis distribuantur aetatibus, sive in divinis litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum vestigemus, ut prima aetas inveniatur ab Adam usque ad Noe, inde secunda usque ad Abraham: et deinceps, sicut Matthaeus evangelista distinxit, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam, atque inde usque ad v

Docta Ignorantia

Quid est ergo tempus? Si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare velim, nescio. Augustinus, Confessionum lib. 11.14.17.