Posts

Showing posts with the label corpus

Unus sermo et syllabis et temporibus liber

Meminit Charitas Vestra, cum sit unus sermo Dei in Scripturis omnibus dilatatus, et per multa ora sanctorum unum Verbum sonet, quod cum sit in principio Deus apud Deum, ibi non habet syllabas, quia non habet tempora; nec mirandum nobis sit, quia propter infirmitatem nostram descendit ad particulas sonorum nostrorum, cum descenderit ad suscipiendam infirmitatem corporis nostri (I Ep. Ioan.  1. 14). Enarratio in Ps. 103. Sermo 4.1

Non est aliud atque aliud videre et audire

Foris enim cum per corpus haec fiunt, aliud est locutio, aliud visio; intus autem cum cogitamus, utrumque unum est. Sicut auditio et visio duo quaedam sunt inter se distantia in sensibus corporis, in animo autem non est aliud atque aliud videre et audire." de Trinitate 15.10.18. 

Sic et sic me dilexisti

Corpus quomodo moritur? Anima deserente. Anima, inquam, deserente moritur corpus: et iacet cadaver paulo ante appetibile, modo aspernabile. Insunt membra, oculi, aures: sed hae fenestrae sunt domus, habitator abscessit. Qui plangit mortuum, ad fenestras habitaculi frustra clamat: non est intus qui audiat. Quanta dicit plangentis affectus, quanta enumerat, quanta commemorat; et per quantam, ut ita dixerim, doloris insaniam quasi cum sentiente loquitur, cum loquatur cum absente? Enumerat mores, enumerat indicia benevolentiae circa se. Tu es qui mihi illud dedisti; illud et illud praestitisti: tu es qui sic et sic me dilexisti. Si attendas, si intelligas, si insaniam doloris premas, qui te dilexit abscessit: frustra te domus patitur pulsatorem, in qua non potes invenire mansorem. Sermo de Scripturis LXV.4.5