De voluptatibus (2)
Magister : Non usquequaque, [mi discipule], absurda est responsio tua*; et quibusdam doctis visum hoc esse non nego. Sed ego consulens Libros, quos nulla antecellit auctoritas, ita invenio dictum esse: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus ( Psal. XXXIII, 9 ). Quod apostolus etiam Petrus sic interposuit: Si tamen gustastis, quoniam suavis est Dominus ( I Petr. II, 3 ). Hoc esse arbitror quod agitur in his virtutibus quae ipsa conversione animam purgant. Non enim amor temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua suavitate aeternarum. Ubi autem ventum fuerit ad illud quod canitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae ( Psal. XXXV, 8-10 ): non iam gustatu suavem fore Dominum dicit; sed vides quae inundatio et affluentia praedicetur fontis aeterni; quam etiam ebrietas quaedam consequitur: quo nomine mihi videtur mirabiliter significari oblivio ill