Posts

Showing posts with the label corpus Christi

De animalibus minutissimis (4): insinuans magna de minimis

Non itaque metuendum est corpusculum infantiae [Iesu], ne in illo tantas Deus [in matris utero incarnatus] angustias passus esse videatur. Neque enim mole, sed virtute magnus est Deus; qui providentia sua meliorem sensum formiculis et apiculis dedit quam asinis et camelis; qui ex grano minutissimo seminis tantam ficulneae arboris magnitudinem creat, cum ex multo maioribus seminibus longe minora multa nascantur; qui pupillam tam parvam ditavit acie, qua per oculos emicante, in ictu temporis coelum prope dimidium lustraretur; qui ex puncto et quasi centro cerebri, sensus omnes quinaria distributione diffundit; qui corde, membro tam exiguo, vitalem motum per corporis cuncta dispensat, his atque huiusmodi rebus insinuans magna de minimis, qui non est parvus in parvis. Ipsa enim magnitudo virtutis eius, quae nullas in angusto sentit angustias, uterum virginalem non adventicio, sed indigena puerperio fecundavit: ipsa sibi animam rationalem, et per eamdem etiam corpus humanum, totumque omn...
Si fratrem non amas, quid sunt aut cui rei prosunt ieiunia tua?  Ecce Christus loquitur – iustitiae amatorem te dixeras – "Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis" (Ioh. 13:34). Audi ergo dominum tuum mandatum dantem ut nos invicem diligamus. Cum ex nobis omnibus tamquam membris corpus sibi faciat, quod corpus habeat unum caput ipsum Dominum et Salvatorem, tu [qui, cum ieiunes, non fratrem tuum agnoscis] contra divellis te a membris Christi, non amas unitatem. Non hoc expavesceres in membris tuis? Si distortum digitum haberes, non ad correctorem digiti tui medicum curreres? Certe tunc se habet bene corpus tuum, quando sibi concordant membra tua; tunc diceris sanus, tunc bene vales. Si autem aliquid in tuo corpore dissentiat ab aliis partibus, quaeris qui emendet. Cur ergo non quaeris emendari, ut compagini membrorum Christi recoveris et congruas in ipso corpore et tuo? Certe viliores sunt ceteris membris capilli tui? Quid vilius in corpore tuo capillis tuis? Q...