Posts

Showing posts with the label De catechizandis rudibus

Qualis cibus, talis valetudo

Quomodo sanitatem pacis tenere animus potest, qui discordiis et certaminibus pascitur? Qualis enim cibus sumitur, talis valetudo consequitur. De catechizandis rudibus xvi.25.10.

Amoris vinculo nova fiunt quae vetera fuerunt

"...si [cum neophytos docemus] usitata et parvulis congruentia saepe repetere fastidÄ«mus, congruamus eis per fraternum, paternum, maternumque amorem, et copulatis cordi eorum etiam nobis nova videbuntur. Tantum enim valet animi compatientis affectus, ut cum illi afficiuntur nobis loquentibus, et nos illis discentibus, habitemus in invicem; atque ita et illi quae audiunt quasi loquantur in nobis, et nos in illis discamus quodam modo quae docemus. Nonne accidere hoc solet, cum  loca quaedam ampla et pulchra (vel urbium vel agrorum), quae iam nos saepe videndo sine aliqua voluptate praeteribamus, ostendimus eis qui antea numquam viderant, ut nostra delectatio in eorum novitatis delectatione renovetur? Et tanto magis quanto sunt amiciores, quia per amoris vinculum in quantum in illis sumus, in tantum et nobis nova fiunt quae vetera fuerunt." Augustinus, de catechizandis rudibus XII.17.1-2.
Caritas omnibus mater:  Sed quia de rudibus imbuendis nunc agimus, de me ipso [docente] tibi [, mi Deogratias,] testis sum, aliter atque aliter me moveri, cum ante me catechizandum video eruditum, inertem, civem, peregrinum, divitem, pauperem, privatum, honoratum, in potestate aliqua constitutum, illius aut illius gentis hominem, illius aut illius aetatis aut sexus, ex illa aut illa secta, ex illo aut illo errore vulgari venientem: ac pro diversitate motus mei, sermo ipse et procedit et progreditur et finitur. Et quia cum eadem omnibus debeatur caritas, non eadem est omnibus adhibenda medicina: ipsa item caritas alios parturit, cum aliis infirmatur; alios curat aedificare, alios contremiscit offendere; ad alios se inclinat, ad alios erigit; aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater. Augustinus, De catechizandis rudibus, XV.23.4-5.