Posts

Showing posts with the label angeli

Vis psallere (5)

Psalterium operum bonorum   Si ergo laudas, non tantum lingua canta, sed etiam assumpto bonorum operum psalterio; «quoniam bonus psalmus. » Laudas cum agis negotium, laudas cum cibum et potum capis, laudas cum in lecto requiescis, laudas cum dormis; quando non laudas? Perficietur in nobis laudatio Dei, cum ad illam civitatem venerimus, quando effecti fuerimus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30); quando nos nulla corporalis necessitas ulla ex parte sollicitat, non fames, non sitis interpellat, non aestus fatigat, non frigus constringit, non febris deiicit, non mors finit. Ad illam perfectissimam laudem exerceamus nos laudatione ista in bonis operibus. Enarratio in Psalmum CXLVI.2

Deus non alio bono bonum sed bonum omnis boni

Animus nonnisi conversione ad Deum fit bonus. Ecce iterum vide, si potes. Non amas certe nisi bonum, quia bona est terra altitudine montium et temperamento collium et planitie camporum, et bonum praedium amoenum ac fertile, et bona domus paribus membris disposita et ampla et lucida, et bona animalia animata corpora, et bonus aer modestus et salubris, et bonus cibus suavis atque aptus valetudini, et bona valetudo sine doloribus et lassitudine, et bona facies hominis dimensa pariliter et affecta hilariter et luculenter colorata, et bonus animus amici consensionis dulcedine et amoris fide, et bonus vir iustus, et bonae divitiae, quia facile expediunt, et bonum caelum cum sole et luna et stellis suis, et boni Angeli sancta obedientia, et bona locutio suaviter docens et congruenter monens audientem, et bonum carmen canorum numeris et sententiis grave. Quid plura et plura? Bonum hoc et bonum illud: tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum, si potes; ita Deum videbis, non alio bono bon...