Posts

Showing posts with the label numerus perfectus

Sex numerus perfectus

...unum et duo et tria sex fiunt, qui numerus propterea perfectus dicitur quia partibus suis completur: habet enim illas tres: sextam, tertiam, dimidiam; nec ulla pars alia, quae dici possit quota sit, invenitur in eo. Sexta ergo eius unum est; tertia, duo; dimidia, tria. Unum autem et duo et tria consummant eundem senarium. Cuius perfectionem sancta scriptura commendat, in eo maxime quod Deu s sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem Dei (Gen. 1.27). Et sexta aetate generis humani, filius Dei venit et factus est filius hominis, ut nos reformaret ad imaginem Dei. Ea quippe nunc aetas agitur, sive milleni anni singulis distribuantur aetatibus, sive in divinis litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum vestigemus, ut prima aetas inveniatur ab Adam usque ad Noe, inde secunda usque ad Abraham: et deinceps, sicut Matthaeus evangelista distinxit, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam, atque inde usque ad v...