Posts

Showing posts with the label leo

Christus leo...diabolus leo

Una res multa nomina, et duae res unum interdum nomen sortiuntur in figuris Scripturae. Nostis autem illa tria hesterno die commemorata – ubi semen non profecit ( Matt. XIII ) – viam, loca saxosa, loca spinosa; ipsa sunt zizania. Aliud nomen in alia similitudine acceperunt. Quia quando similitudines dantur, vel proprietas non exprimitur, per eas non veritas, sed similitudo veritatis exprimitur. Quod dico, scio paucos intellexisse: sed propter omnes loquimur. In rebus visibilibus via via est, saxosa loca loca saxosa sunt, spinosa loca loca spinosa sunt: quod sunt, hoc sunt; quia proprie nominantur. In parabolis autem et similitudinibus potest una res multis nominibus appellari: ideo non est incongruum ut dicerem vobis, Via illa, loca illa saxosa, illa spinosa christiani mali sunt, ipsi sunt et zizania. Nonne agnus Christus? nonne et leo Christus? Inter feras et pecora, qui agnus agnus, qui leo leo: utrumque Christus. Illa singula per proprietatem: ista utrumque per similitudinem. Plus ...