Posts

Showing posts from March, 2017

Deus verus et verax

Dominae insigni et merito illustri, et praestantissimae filiae PROBAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. Est quidem ita, ut dicis, quod in corpore corruptibili anima constituta, terrena quadam contagione constringitur, et tanti onere quodammodo depressa curvatur, ut in imo multa, quam in summo unum, facilius concupiscat et cogitet. Nam hoc etiam sancta Scriptura ita dicit: Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 13). Sed ideo venit Salvator noster, qui mulierem illam in Evangelio per decem et octo annos curvam, quae fortasse hoc significabat, verbo salutis erexit (Luc. XIII, 11-13), ut anima christiana non frustra audiat, Sursum cor; nec frustra respondeat, se habere ad Dominum. Quod intuens recte facis, mala huius mundi tolerabilia ducere spe futuri. Sic enim usu quodam bono convertuntur in bonum, dum non augent nostram concupiscentiam, sed exercent patientiam; de qua re Apostolus ait: Scimus quoniam diligen

Quid est enim quod cum labore meminimus, sine labore obliviscimur?

Quid enim sibi volunt multimodae formidines, quae cohibendis parvulorum vanitatibus adhibentur? quid paedagogi, quid magistri, quid ferulae, quid lora, quid virgae, quid disciplina illa qua Scriptura sancta dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat indomitus, domarique iam durus aut vix possit, aut fortasse nec possit (Eccli. XXX, 12)? Quid agitur his poenis omnibus, nisi ut debelletur imperitia, et prava cupiditas infrenetur, cum quibus malis in hoc saeculum venimus? Quid est enim, quod cum labore meminimus, sine labore obliviscimur; cum labore discimus, sine labore nescimus; cum labore strenui, sine labore inertes sumus? Nonne hinc apparet in quid velut pondere suo proclivis et prona sit vitiosa natura, et quanta ope, ut hinc liberetur, indigeat? Desidia, segnities, pigritia, negligentia, vitia sunt utique quibus labor fugitur, cum labor ipse, etiam qui est utilis, poena sit. De Civitate Dei xxii.22.2.

Nostis quam verum dicam

Et breve praeceptum est: Ille placet Deo, cui placet Deus. Nec leve putetis hoc, carissimi. Videtis enim quam multi disputent contra Deum, quam multis displiceant opera eius. Cum enim facere voluerit contra voluntatem hominum, quia Dominus est, et novit quid faciat, nec tam attendit nostram voluntatem quam utilitatem; illi qui malunt suam voluntatem impleri quam Dei, volunt ad suam voluntatem flectere Deum, non suam corrigere ad Deum. Talibus hominibus infidelibus, impiis, iniquis, quod piget dicere, sed tamen dicam, nostis enim quam verum dicam, facilius placet pantomimus quam Deus. [En. in Psalmos 2h 1.1]

Beati pauperes (Luc. 6.20)

Qui sunt recti corde? (Ps. 124/125.4) Qui non reprehendunt Deum. Qui sunt recti corde? Qui voluntatem suam ad voluntatem Dei dirigunt; non voluntatem Dei ad voluntatem suam curvare conantur. Breve praeceptum est ut homo dirigat cor suum. Vis habere rectum cor? Tu fac quod vult Deus; noli Deum velle facere quod vis tu. Pravicordes ergo sunt, id est, qui rectum cor non habent, qui sedent et disputant quomodo debuit facere Deus; non laudando quod fecit, sed reprehendendo. Corrigere illum volunt: parum est quia corrigi ab eo nolunt; et dicunt, "Non debuit Deus facere pauperes, sed soli divites esse debuerunt; et ipsi soli viverent. Utquid factus est pauper? utquid vivit?" Reprehendit Deum pauperum. Quanto melius esset pauper Dei, et dives esset de Deo; hoc est, sequeretur voluntatem Dei, et videret paupertatem suam temporalem esse, et transituram, divitias autem sibi spirituales ita venturas, ut nullo pacto possent praeterire; et haberet in divitiis cordis fidem, si ei n

Qui non amat

Qui non amat friguit, obriguit. [Enarratio in Psalmos 2h.1.6]

Memento quia puluis sumus

Quid superbit terra et cinis? (Eccl. 10.10) Nunc illud uideamus quemadmodum dictum sit: auferes spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum conuertentur. Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innouabis faciem terrae (Ps. 103/104.29b-30). … Ego uero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia Dei, qua interius renouamur. Omnium enim superborum secundum terrenum hominem uiuentium et de sua uanitate praesumentium quodammodo aufertur spiritus proprius , cum exuunt se ueterem hominem et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes domino per humilem confessionem: memento, quia puluis sumus, quibus dictum erat: quid superbit terra et cinis ? (Eccl. 10.10). Per oculum quippe fidei contuentes Dei iustitiam, ut non uelint constituere suam, semet ipsos despiciunt, sicut Iob dicit (7.5), et distabescunt et aestimant se terram et cinerem; hoc est enim: et in puluerem suum conuertentur . Accepto autem spiritu Dei dicunt: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Chr