De cibis prohibitis (3)
Nam quaero a vobis [Manichaeis omnino a carnibus abstinentibus], si quis existat – quod fieri potest – ita homo parcus et frugi ut, appetitum ventris et gutturis moderans, non epuletur bis per unum diem; et huic cenanti holuscula cum exiguo lardo apponantur, eodem lardo uncta atque condita, quantum comprimendae fami sat est; sitimque irriget propter diligentiam valetudinis, duabus aut tribus vini meracis potionibus, isque illi victus sit cotidianus: alius vero ex alia parte nihil gustans carnium, nihil vini, exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis variatas et largo pipere aspersas nona hora libenter assumat, noctis etiam principio talia cenaturus; bibat autem mulsum, carenum passum, et nonnullorum pomorum expressos succos, vini speciem satis imitantes, atque id etiam suavitate vincentes; et bibat non quantum sitit, sed quantum libet; idque sibi exhibendum curet quotidie, talique victu deliciisque perfruatur, nulla necessitate, magna voluptate: quem tandem horum duorum, quod ad