Posts

Showing posts with the label formica

De animalibus minutissimis (4): insinuans magna de minimis

Non itaque metuendum est corpusculum infantiae [Iesu], ne in illo tantas Deus [in matris utero incarnatus] angustias passus esse videatur. Neque enim mole, sed virtute magnus est Deus; qui providentia sua meliorem sensum formiculis et apiculis dedit quam asinis et camelis; qui ex grano minutissimo seminis tantam ficulneae arboris magnitudinem creat, cum ex multo maioribus seminibus longe minora multa nascantur; qui pupillam tam parvam ditavit acie, qua per oculos emicante, in ictu temporis coelum prope dimidium lustraretur; qui ex puncto et quasi centro cerebri, sensus omnes quinaria distributione diffundit; qui corde, membro tam exiguo, vitalem motum per corporis cuncta dispensat, his atque huiusmodi rebus insinuans magna de minimis, qui non est parvus in parvis. Ipsa enim magnitudo virtutis eius, quae nullas in angusto sentit angustias, uterum virginalem non adventicio, sed indigena puerperio fecundavit: ipsa sibi animam rationalem, et per eamdem etiam corpus humanum, totumque omn...

De minutissimis animalibus (1): utrum a deo creata sint

Inest omnibus quoddam decus...nec ea ipsa relinquit informia  Nonnulla etiam de quibusdam minutissimis animalibus quaestio est, utrum in primis rerum conditionibus creata sint, an ex consequentibus rerum mortalium corruptionibus? Nam pleraque eorum aut de vivorum corporum vitiis, vel purgamentis, vel exhalationibus aut cadaverum tabe gignuntur; quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum, quaedam de corruptionibus fructuum: quorum omnium non possumus recte dicere Deum non esse creatorem.  Inest enim omnibus quoddam naturae sui generis decus, sic ut in his maior sit admiratio bene considerantis, et laus uberior omnipotentis artificis; qui omnia in sapientia fecit ( Psal. CIII, 24 ) , quae a fine usque ad finem pertendens, et suaviter cuncta disponens ( Sap. VIII, 1 ), nec ea ipsa rerum novissima, quae pro sui generis ordine dissolvuntur, et quarum dissolutionem ex poena nostrae mortalitatis horremus, relinquit informia: sed creat minima corpore, acuta sensu, an...