Posts

Showing posts with the label miseria

Omnia esse volunt

Ita vero vi quadam naturali ipsum esse iucundum est, ut non ob aliud et hi qui miseri sunt nolint interire et, cum se miseros esse sentiant, non se ipsos de rebus, sed miseriam suam potius auferri velint. Illis etiam, qui et sibi miserrimi apparent et plane sunt et non solum a sapientibus, quoniam stulti, verum et ab his, qui se beatos putant, miseri iudicantur, quia pauperes atque mendici sunt, si quis immortalitatem daret, qua nec ipsa miseria moreretur, proposito sibi quod, si in eadem miseria semper esse nollent, nulli et nusquam essent futuri, sed omni modo perituri, profecto exsultarent laetitia et sic semper eligerent esse quam omnino non esse. Huius rei testis est notissimus sensus illorum. Unde enim mori metuunt et malunt in illa aerumna vivere, quam eam morte finire, nisi quia satis apparet quam refugiat natura non esse? Atque ideo cum se noverint esse morituros, pro magno beneficio sibi hanc impendi misericordiam desiderant, ut aliquanto productius in eadem miseria vivant t...

Ibi omnis dextera est

E T SEDET AD DEXTERAM P ATRIS A SCENDIT IN CAELUM : credite . S EDET AD DEXTERAM PATRIS : credite . Sedere intellegite habitare; quomodo dicimus de quocumque homine In illa patria sedit per tres annos . Dicit illud et scriptura: sedisse quemdam in civitate tantum tempus. Numquid sedit et numquam surrexit? Ideo hominum habitationes sedes dicuntur. Ibi habentur sedes, numquid semper sedetur? non surgitur? non ambulatur? non iacetur? et tamen sedes vocantur. Sic ergo credite habitare Christum in dextera dei patris: ibi est. Ne dicat vobis cor vestrum: quid agit? Nolite quaerere quod non licet invenire: ibi est; sufficit vobis. Beatus est, et a beatitudine, quae dextera patris vocatur ipsius beatitudinis nomen est, dextera patris. Nam si carnaliter acceperimus quia sedet ad dexteram patris, ille erit ad sinistram. Numquid fas est ut sic illos componamus, filium ad dexteram, patrem ad sinistram? Ibi omnis dextera est, quia ibi nulla est miseria.  Augustinus, de Symbolo iv.11.