Posts

Showing posts with the label suavitas

De voluptatibus (2)

Magister : Non usquequaque, [mi discipule], absurda est responsio tua*; et quibusdam doctis visum hoc esse non nego. Sed ego consulens Libros, quos nulla antecellit auctoritas, ita invenio dictum esse: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus ( Psal. XXXIII, 9 ). Quod apostolus etiam Petrus sic interposuit: Si tamen gustastis, quoniam suavis est Dominus ( I Petr. II, 3 ). Hoc esse arbitror quod agitur in his virtutibus quae ipsa conversione animam purgant. Non enim amor temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua suavitate aeternarum. Ubi autem ventum fuerit ad illud quod canitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae  ( Psal. XXXV, 8-10 ): non iam gustatu suavem fore Dominum dicit; sed vides quae inundatio et affluentia praedicetur fontis aeterni; quam etiam ebrietas quaedam consequitur: quo nomine mihi videtur mirabiliter significari oblivio...

de voluptatibus (1)

Iustitia prae omnibus licitis delectationibus amanda. Ergo prae omnibus voluptatibus, hoc est delectationibus etiam licitis, amanda est iustitia. Si enim habes sensus interiores, omnes illi interiores sensus delectantur delectatione iustitiae. Si habes oculos interiores, vide iustitiae lumen: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen ( Psal. XXXV, 10 ). De illo lumine dicit Psalmus: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte ( Psal. XII, 4 ). Item si habes aures interiores, audi iustitiam. Tales aures quaerebat, qui dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat ( Luc. VIII, 8 ). Si habes olfactum interius, audi Apostolum: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco ( II Cor. II,15 ). Si habes gustatum interius, audi: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus ( Psal. XXXIII, 9 ). Si habes tactum interius, audi quid sponsa cantet de sponso: Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius amplectetur me ( Cant.II, 6 ). Sermo 159.4.4.

De animalibus minutissimis (3): salvat omnia qui creavit omnia

Videte tamen, cum sit magna res sanitas, quomodo eam [deus] det et bonis et malis, et blasphematoribus suis et laudatoribus suis. Et quid dicam? Utrique homines sunt. Omni pecore melior est et malus homo. Dat sanitatem etiam iumentis et draconibus, usque ad muscas et vermiculos donat sanitatem; et salvat omnia qui creavit omnia. Ut ergo alia omittamus; quia nihil melius invenimus quam est sanitas: non solum eam dat Deus hominibus, sed et pecoribus, sicut dicit Psalmus: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus ( Ps. xxxv.8/xxxvi.7-8 ). Sic enim es, quia Deus es; ut bonitas tua non remaneat in summis, et deserat infima. Pervenit ab Angelis usque ad extrema et minuta animalia. Pervenit enim a fine usque in finem pertendens fortiter sapientia, et disponit omnia suaviter ( Sap. viii.1 ) : et in ipsa dispositione suavitatis eius, suavis est omnibus sanitas. Sermo 255.3.3 Ne quis autem Augustinum credat eius animi fuisse cuius sint qui...