Posts

Showing posts with the label sanitas

De animalibus minutissimis (3): salvat omnia qui creavit omnia

Videte tamen, cum sit magna res sanitas, quomodo eam [deus] det et bonis et malis, et blasphematoribus suis et laudatoribus suis. Et quid dicam? Utrique homines sunt. Omni pecore melior est et malus homo. Dat sanitatem etiam iumentis et draconibus, usque ad muscas et vermiculos donat sanitatem; et salvat omnia qui creavit omnia. Ut ergo alia omittamus; quia nihil melius invenimus quam est sanitas: non solum eam dat Deus hominibus, sed et pecoribus, sicut dicit Psalmus: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus ( Ps. xxxv.8/xxxvi.7-8 ). Sic enim es, quia Deus es; ut bonitas tua non remaneat in summis, et deserat infima. Pervenit ab Angelis usque ad extrema et minuta animalia. Pervenit enim a fine usque in finem pertendens fortiter sapientia, et disponit omnia suaviter ( Sap. viii.1 ) : et in ipsa dispositione suavitatis eius, suavis est omnibus sanitas. Sermo 255.3.3 Ne quis autem Augustinum credat eius animi fuisse cuius sint qui...

Vaporea sanitas

Totum patitur ut serius moriatur   Videte, fratres, quomodo rogatur medicus pro salute temporali, quomodo si quisquam desperate aegrotet, numquid pudet illum, aut piget homini pedes tenere, peritissimo archiatro lacrimis vestigia lavare? Et quid si dixerit ei medicus: Sanari aliter non potes, nisi te ligavero, adussero, secuero? Respondet: Fac quod vis, tantum sana me . Quanto ardore desiderat paucorum dierum vapoream sanitatem, ut pro illa et ligari velit, et secari, et uri, et custodiri ne manducet quod delectat, ne bibat quod delectat, nec quando delectat? Totum patitur, ut serius moriatur. Sermones de Scripturis 80.3.

Qualis cibus, talis valetudo

Quomodo sanitatem pacis tenere animus potest, qui discordiis et certaminibus pascitur? Qualis enim cibus sumitur, talis valetudo consequitur. De catechizandis rudibus xvi.25.10.