Posts

Showing posts from July, 2017

Memoria quasi venter animi

Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet: non illo modo quo eas habet ipse animus cum patitur eas; sed alio multum diverso, sicut sese habet vis memoriae. Nam et laetatum me fuisse reminiscor non laetus, et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis, et me aliquando timuisse recolo sine timore, et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor; aliquando e contrario tristitiam meam transactam laetus reminiscor, et tristis laetitiam. Quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. Itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. Hic vero cum animus sit etiam ipsa memoria: nam et cum mandamus aliquid ut memoriter habeatur, dicimus, Vide ut illud in animo habeas; et cum obliviscimur, dicimus, Non fuit in animo; et, Elapsum est animo; ipsam memoriam vocantes animum: cum ergo ita sit, quid est hoc quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam, et memoria tristitiam; laetusque est animus ex eo quod in

De cibis prohibitis (3)

Nam quaero a vobis [Manichaeis omnino a carnibus abstinentibus], si quis existat – quod fieri potest – ita homo parcus et frugi ut, appetitum ventris et gutturis moderans, non epuletur bis per unum diem; et huic cenanti holuscula cum exiguo lardo apponantur, eodem lardo uncta atque condita, quantum comprimendae fami sat est; sitimque irriget propter diligentiam valetudinis, duabus aut tribus vini meracis potionibus, isque illi victus sit cotidianus: alius vero ex alia parte nihil gustans carnium, nihil vini, exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis variatas et largo pipere aspersas nona hora libenter assumat, noctis etiam principio talia cenaturus; bibat autem mulsum, carenum passum, et nonnullorum pomorum expressos succos, vini speciem satis imitantes, atque id etiam suavitate vincentes; et bibat non quantum sitit, sed quantum libet; idque sibi exhibendum curet quotidie, talique victu deliciisque perfruatur, nulla necessitate, magna voluptate: quem tandem horum duorum, quod ad

De cibis prohibitis (2)

... nullam carnem immundam ducimus, tenentes Apostoli sententiam, dicentis  Omnia munda mundis  ( Tit 1.15 ).  ( Contra Faustum Manichaeum 6.6 )

De cibis prohibitis (1)

Quid igitur locis et temporibus personisque conveniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest ut, sine aliquo vitio cupediae vel voracitatis, pretiosissimo cibo sapiens utatur; insipiens autem foedissima gulae flamma in vilissimum ardescat. Et sanus quisque maluerit more Domini pisce vesci (Luc. XXIV, 43) quam lenticula more Esau nepotis Abraham (Gen. XXV, 34) aut hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia vilioribus aluntur escis. Nam in omnibus huiuscemodi rebus, non ex earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi vel probandum est, vel improbandum quod facimus. (De Doctrina Christiana 3.12.19)

Bestiae somniantes

Quidsi eius [scilicet animi] memoriam cogitemus, non rerum intelligibilium, sed harum corporearum quam et bestiae habere sentiuntur. Nam et per loca nota sine errore iumenta pergunt, et cubilia sua bestiae repetunt, et canes dominorum suorum corpora recognoscunt, et dormientes plerumque immurmurant, et in latratum aliquando erumpunt, quod nullo modo possent nisi in eorum memoria visarum rerum vel per corpus utcumque sensarum versarentur imagines. (Contra Epistulam Manichaei XVII).

Tundant pectora lepores, ericii confiteantur peccata sua

Montes altissimi cervis . (Ps. 103.18) Cervi, magni, spirituales, transcendentes in cursu omnia spinosa veprium atque silvarum. Qui perficit , inquit, pedes meos sicut cervi, et super excelsa statuet me (Psal. XVII, 34). Teneant montes altos, alta praecepta Dei; sublimia cogitent, teneant ea quae multum eminent in Scripturis, iustificentur in summis: cervis enim sunt illi montes altissimi. Quid de humilibus bestiis? quid de lepore? quid de ericio? Lepus minutum animal et infirmum, ericius etiam spinosum: illud animal timidum, illud animal spinis coopertum. Spinae quid significant, nisi peccatores? Qui peccat quotidie, etiamsi non magna peccata, minutissimis spinis coopertus est. In eo quod timet, lepus est; in eo quod minutissimis peccatis operitur, ericius est: et non potest tenere excelsa illa et perfecta praecepta. Illi enim «montes altissimi cervis. » Quid ergo? isti pereunt? Non. Sic enim montes altissimi cervis , ut et his videas quid sequatur: Petra refugium ericiis et le

Christus leo...diabolus leo

Una res multa nomina, et duae res unum interdum nomen sortiuntur in figuris Scripturae. Nostis autem illa tria hesterno die commemorata – ubi semen non profecit ( Matt. XIII ) – viam, loca saxosa, loca spinosa; ipsa sunt zizania. Aliud nomen in alia similitudine acceperunt. Quia quando similitudines dantur, vel proprietas non exprimitur, per eas non veritas, sed similitudo veritatis exprimitur. Quod dico, scio paucos intellexisse: sed propter omnes loquimur. In rebus visibilibus via via est, saxosa loca loca saxosa sunt, spinosa loca loca spinosa sunt: quod sunt, hoc sunt; quia proprie nominantur. In parabolis autem et similitudinibus potest una res multis nominibus appellari: ideo non est incongruum ut dicerem vobis, Via illa, loca illa saxosa, illa spinosa christiani mali sunt, ipsi sunt et zizania. Nonne agnus Christus? nonne et leo Christus? Inter feras et pecora, qui agnus agnus, qui leo leo: utrumque Christus. Illa singula per proprietatem: ista utrumque per similitudinem. Plus

aliud est scriptura sacra, aliud rerum naturam intellegere

Bonum est praeputium, non est malum, quia Deus illud fecit, sicut de oleastro copiosissime disputasti. Respondetur tibi: Bonus est oleaster in rerum natura, sed in mysteriorum scriptura malum significat; sicut lupi, sicut vulpes, sicut sus lota in volutabris coeni ( II Pet 2, 22 ), sicut canis conversus ad suum vomitum ( Prov. 26, 11 ): in rerum natura bona sunt omnia, sicut oves; omnia quippe Deus fecit bona valde ( Gen. I, 31 ) : sed in sanctis Libris lupi malos significant, oves autem bonos. Nec secundum id quod sunt, sed secundum id quod significant, de illis similitudines damus, quando de bonorum malorumque differentia disputamus. Sic et praeputium quoniam particula est humani corporis, quod totum est bona substantia, utique bonum est per naturam; sed malum significat per figuram, cum die octavo circumcidi praecipitur parvulus, propter Christum, in quo, sicut Apostolus dicit, circumcisi sumus circumcisione non manu facta ( Ad Col 2, 11 ), quam sine dubio praefiguravit circumc

Ira iram commovet

Si animo existat assidue aliqua difficultas agendi atque implendi quod cupit, assidue irascitur. Ira est autem, quantum mea fert opinio, turbulentus appetitus auferendi ea quae facilitatem actionis impediunt. Itaque plerumque non hominibus tantum, sed calamo irascimur in scribendo, eumque collidimus atque frangimus; et aleatores tesseris, et pictores penicillo, et cuique instrumento quilibet, ex quo difficultatem se pati arbitratur. Hac autem assiduitate irascendi fel crescere etiam medici affirmant. Cremento autem fellis rursus et facile ac prope nullis causis existentibus irascimur. Ita quod suo motu animus fecit in corpore, ad eum rursus commovendum valebit.  (Epistula IX.4 ad Nebridium). 

Garrulitas

Et meditabor in omnibus operibus tuis, et in affectionibus tuis garriam.  Ecce tertium garrire. Garrivit foris, quando defecit; garrivit in spiritu suo intus, quando profecit; garrivit in operibus Dei, quando pervenit quo profecit.  Et in affectionibus tuis garriam : non in affectionibus meis. Quis vivit sine affectionibus? Et putatis, fratres, quia qui Deum timent, Deum colunt, Deum diligunt, nullas habent affectiones? Vere, hoc putabis, et putare audebis, quod affectiones habeat tabula, theatrum, venatio, aucupium, piscatus, et non habeant opera Dei? et non habeat meditatio Dei interiores affectiones quasdam suas, cum inspicitur mundus, et ponitur ante oculos spectaculum naturae rerum, et in his quaeritur artifex, et invenitur nusquam displicens, et super omnia placens? (Enarratio in psalmum 76.14). 

Omnia esse volunt

Ita vero vi quadam naturali ipsum esse iucundum est, ut non ob aliud et hi qui miseri sunt nolint interire et, cum se miseros esse sentiant, non se ipsos de rebus, sed miseriam suam potius auferri velint. Illis etiam, qui et sibi miserrimi apparent et plane sunt et non solum a sapientibus, quoniam stulti, verum et ab his, qui se beatos putant, miseri iudicantur, quia pauperes atque mendici sunt, si quis immortalitatem daret, qua nec ipsa miseria moreretur, proposito sibi quod, si in eadem miseria semper esse nollent, nulli et nusquam essent futuri, sed omni modo perituri, profecto exsultarent laetitia et sic semper eligerent esse quam omnino non esse. Huius rei testis est notissimus sensus illorum. Unde enim mori metuunt et malunt in illa aerumna vivere, quam eam morte finire, nisi quia satis apparet quam refugiat natura non esse? Atque ideo cum se noverint esse morituros, pro magno beneficio sibi hanc impendi misericordiam desiderant, ut aliquanto productius in eadem miseria vivant t

Dracones

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi.  Dracones circa aquam versantur, de speluncis procedunt, feruntur in aera; concitatur propter eos aer: magna quaedam sunt animantia dracones, maiora non sunt super terram. Propterea inde coepit dicere:  Dracones et omnes abyssi.  Sunt autem speluncae aquarum latentium, unde fontes, unde flumina procedunt; et alia procedunt, ut fluant super terram, alia occulte subter eunt: et totum hoc, atque omnis ista humida natura aquarum, simul cum mari et isto infimo aere, abyssus vel abyssi vocantur, ubi vivunt dracones et laudant Deum. (Enarratio in psalmum 148.9)

Passeres et hirundines

Scitis istos passeres et hirundines quemadmodum diligant coniuges, simul ova foveant, simul pullos nutriant, grata quadam et naturali bonitate, nulla cogitata mercede. Non enim dicit passer: Nutriam filios meos, ut cum senuero, pascant me . Nihil horum cogitat: gratis amat, gratis pascit; affectum parentis exhibet, retributionem non requirit. (Sermo 90.10). 

Prima, humilitas; secunda, humilitas; tertia, humilitas

Huic [Christo] te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas velim, nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam veritatem viam munias, quam quae munita est ab illo qui gressuum nostrorum tanquam Deus vidit infirmitatem. Ea est autem prima, humilitas; secunda, humilitas; tertia, humilitas. Et quoties interrogares hoc dicerem. Non quo alia non sint praecepta, quae dicantur, sed nisi humilitas omnia quaecumque bene facimus et praecesserit et comitetur et consecuta fuerit, et proposita quam intueamur, et apposita cui adhaereamus, et imposita qua reprimamur, iam nobis de aliquo bono facto gaudentibus totum extorquet de manu superbia. Vitia quippe cetera in peccatis, superbia vero etiam in recte factis timenda est, ne illa quae laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. Itaque sicut rhetor ille nobilissimus cum interrogatus esset quid ei primum videretur in eloquentiae praeceptis observari oportere, "Pronuntiationem" dicitur respondisse; cum quaereretur quid