Posts

Showing posts with the label certamen

Theatrum mundus, spectator Deus

Exemplum eximium de restituenda re aliena. Dicam vestrae Charitati, quoniam dona Dei sunt; et sunt in populo Dei qui non frustra audiunt verbum Dei: dicam quod fecerit pauperrimus homo, nobis apud Mediolanum constitutis; tam pauper, ut  proscholus  esset grammatici: sed plane christianus, quamvis ille esset paganus grammaticus, melior ad velum, quam in cathedra. Invenit sacculum, nisi forte me numerus fallit, cum  solidis  ferme ducentis: memor legis proposuit pittacium publice. Reddendum enim sciebat; sed cui redderet, ignorabat. Proposuit pittacium publice: «Qui  solidos perdidit, veniat ad locum illum, et quaerat hominem illum.» Ille qui plangens circumquaque vagabatur, invento et lecto pittacio, venit ad hominem. Et ne forte quaereret alienum, quaesivit signa, interrogavit sacculi qualitatem, sigillum, solidorum etiam numerum. Et cum omnia ille fideliter respondisset, reddidit quod invenerat. Ille autem repletus gaudio, et quaerens vicem rependere, tanquam ...