Posts

Showing posts with the label In Epistolam Ioannis ad Parthos

Deus dilectio est (I Ioan. 4.8)

Si quis dixerit, Diligo Deum [ et fratrem suum odit, mendax est (I Ioan. 4.20a)]. Quem Deum? Quare diligimus? Quia ipse prior dilexit nos, et donavit nobis diligere. Dilexit impios, ut faceret pios; dilexit iniustos, ut faceret iustos; dilexit aegrotos, ut faceret sanos. Ergo et nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Interroga unumquemque, dicat tibi si diligat Deum. Clamat, confitetur, Diligo, ipse scit . Est aliud unde interrogetur. Si quis dixerit , inquit , ' Diligo Deum ,' et fratrem suum odit, mendax est . Unde probas quia mendax est? Audi: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere  (I Ioan. 4.20b)? Quid ergo? qui diligit fratrem, diligit et Deum? Necesse est ut diligat Deum, necesse est ut diligat ipsam dilectionem. Numquid potest diligere fratrem, et non diligere dilectionem? Necesse est ut diligat dilectionem. Quid ergo, qui diligit dilectionem, ideo diligit Deum? Utique ideo. Diligendo dilectionem, Deum...

Breve praeceptum

 Dilige et quod vis fac Semel ergo breve praeceptum tibi praecipitur: Dilige, et quod vis fac: sive taceas, dilectione taceas; sive clames, dilectione clames; sive emendes, dilectione emendes; sive parcas, dilectione parcas: radix sit intus dilectionis, non potest de ista radice nisi bonum existere .  In Epistolam Ioannis ad Parthos  7.8