Posts

Showing posts with the label discite a me

Onus meum leve est (Mt. xi.30)

Discite a me Sed quia iste Deus et homo esse dignatus est, in eo quod Deus est, audi ut recreeris; in eo quod homo est, audi ut imiteris. Discite , inquit, a me ; non [nobis discendum est] mundum fabricare et creare naturas: nec illa quidem alia quae hic latens Deus, homo manifestus effecit; nec ipsa dicit, Discite a me febres ab aegrotantibus pellere, fugare daemonia, mortuos suscitare, ventis et fluctibus imperare, super aquas ambulare: nec hoc dicit Discite a me . Haec enim dedit quibusdam discipulis suis, quibusdam non dedit: hoc autem, Discite a me , omnibus dicit; ab hoc praecepto nemo se excuset, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde . Quare dubitas hanc sarcinam ferre? Haec sarcina gravis est, humilitas et pietas? Haec sarcina gravis est, fides, spes, charitas? Istae enim humilem, istae mitem reddunt. Et vide quia oneratus non eris, si ipsum audieris. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28-30). Quid est, levis est ? Quid si habet po...