Posts

Showing posts with the label superbia

Prima, humilitas; secunda, humilitas; tertia, humilitas

Huic [Christo] te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas velim, nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam veritatem viam munias, quam quae munita est ab illo qui gressuum nostrorum tanquam Deus vidit infirmitatem. Ea est autem prima, humilitas; secunda, humilitas; tertia, humilitas. Et quoties interrogares hoc dicerem. Non quo alia non sint praecepta, quae dicantur, sed nisi humilitas omnia quaecumque bene facimus et praecesserit et comitetur et consecuta fuerit, et proposita quam intueamur, et apposita cui adhaereamus, et imposita qua reprimamur, iam nobis de aliquo bono facto gaudentibus totum extorquet de manu superbia. Vitia quippe cetera in peccatis, superbia vero etiam in recte factis timenda est, ne illa quae laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. Itaque sicut rhetor ille nobilissimus cum interrogatus esset quid ei primum videretur in eloquentiae praeceptis observari oportere, "Pronuntiationem" dicitur respondisse; cum quaereretur quid ...
«Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea » (Ps 93.15). Ecce habes consilium Dei, quare parcat malis: foditur fovea peccatori. Tu iam vis illum sepelire: adhuc fovea illi foditur; noli festinare sepelire. Quid est, «donec fodiatur peccatori fovea? » Aut quem ponit peccatorem? unum hominem? Non. Quid ergo? Omne genus hominum peccatorum, sed superborum; iam enim praemisit, «Redde retributionem superbis. » Nam et ille peccator fuit Publicanus, qui oculos eliserat in terram, et percutiebat pectus suum, dicens, «Deus, propitius esto mihi peccatori:» sed quia non superbus erat, Deus autem reddet retributionem superbis; non illi, sed talibus foditur fovea, donec reddat retributionem superbis. Ergo quod ait, «Donec fodiatur peccatori fovea,» superbos intellige. Quis est superbus? Qui non confessione peccatorum agit poenitentiam, ut sanari per humilitatem possit. Quis est superbus? Qui illa ipsa pauca qu...

Misericordiam volo et non sacrificium (Oseae vi.6)

Universae viae Domini misericordia et veritas (Ps. xxiv.10) . Quas autem vias docebit eos, nisi misericordiam qua placabilis, et veritatem qua incorruptus est? Quorum unum praebuit donando peccata, alterum merita iudicando. Et ideo universae viae Domini, duo adventus Filii Dei, unus miserantis, alter iudicantis. Pervenit ergo ad eum tenens vias eius, qui nullis meritis suis se liberatum videns, deponit superbiam, et deinceps c avet examinantis severitatem, qui clementiam subvenientis expertus est. Requirentibus testamentum eius et testimonia eius: intelligunt enim Dominum misericordem primo adventu, et secundo iudicem, qui mites et mansueti requirunt testamentum eius, cum sanguine suo nos in novam vitam redemit; et in Prophetis atque Evangelistis testimonia eius. Augustinus Hipponensis, Enarratio in Psalmum xxiv.10.

Quam rationem de obsequiis hominum, quam de opprobriis reddamus?

Beati eritis cum vobis maledixerint... (Mt. 5:11) Cogitamus...quam rationem reddamus de obsequiis hominum, quam de maledictis hominum. Multi nobis obsecuntur [sic], multi nobis detrahunt, nobisque maledicunt. Plus nos faciunt periclitari, qui nobis obsecuntur, quam qui nobis maledicunt. Obsequium enim hominum titillat superbiam nostram, maledicta exercent patientiam nostram. Alibi timeo lapsum, alibi munio firmamentum. Nam 'opprobria hominum,' ait mihi quidam servorum dei, 'nolite metuere' (Esai. 51:7). Dicit et dominus Ies us Christus: 'Beati eritis, cum vobis maledixerint homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me' (Mt. 5:11). Nam si qui maledicunt, et vera dicunt, non male dicunt, quia vera dicunt; sed male dicunt, qui falsa dicunt. Augustinus. Sermones Moriniani ex Collectione Guelferbytana xxxii.8. Miscellanea Agostiniana. Testi e Studi. Vol 1: Sancti Augustini Sermones post Maurinos Reperti (Rome, 1930). p. 569-70. ...