Posts

Showing posts from April, 2017

Vis psallere? (4)

Innocentia somni tui laudat Deum   Post cibum et potum requiescis, ut dormias; nec in lecto aliquid turpiter agas, nec excedas ultra concessam licentiam in lege Dei: sit castus cum coniuge torus; et si est cura propagandi liberos, non sit effrenata luxuries libidinum; defer in lecto tuo coniugi tuae [vel tuo], quia membra Christi estis ambo (Id. VI, 15), ambo ab illo conditi, ambo sanguine ipsius reparati: haec agens laudas Deum, nec omnino silebit laudatio tua. Quid, cum somnus advenerit? Et cum dormis, non te excitet a quiete mala conscientia tua; et innocentia somni tui laudat Deum. Enarratio in Psalmum CXLVI.2

Vis psallere? (3)

 Sive manducatis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite Cum manducas et bibis, psalle; non intermiscendo sonorum suavitates ad aures aptas, sed modeste et frugaliter et temperanter manducando et bibendo: quia hoc dicit Apostolus, «Sive manducatis, sive bibitis, sive quid facitis; omnia in gloriam Dei facite» (I Cor. X, 31). Si ergo bene agis, quod et manducas et bibis, et ad refectionem corporis sumis reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi praebuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, et cibus tuus et potus tuus laudat Deum; si vero modum naturae debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat. Enarratio in Psalmum CXLVI.2

Vis psallere? (2)

Corde ne sileas, vitā ne taceas Negotium agis, et fraudem cogitas; siluisti a laude Dei: et quod gravius est, non solum a laude siluisti, sed in blasphemiam perrexisti. Cum enim Deus laudatur de bono opere tuo, opere tuo laudas Deum; et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, opere tuo blasphemas Deum. Itaque ad aurium exhortationem canta voce; corde ne sileas, vita ne taceas. Non cogitas in negotio fraudem, psallis Deo. Enarratio in Psalmum CXLVI.2

Vis psallere? (1)

Vitā sic canta ut numquam sileas Psalmus quippe cantus est, non quilibet, sed ad psalterium. Psalterium autem quoddam organum est cantilenae, sicut lyra, sicut cythara, et huiusmodi organa, quae inventa sunt ad cantandum. Qui ergo psallit, non sola voce psallit; sed assumpto etiam quodam organo, quod vocatur psalterium, accedentibus manibus voci concordat. Vis ergo psallere? Non solum vox tua sonet laudes Dei, sed opera tua concordent cum voce tua. Cum ergo voce cantaveris, silebis aliquando: vita sic canta, ut nunquam sileas. Enarratio in Psalmum CXLVI.2