Posts

Showing posts from May, 2017

De animalibus minutissimis (4): insinuans magna de minimis

Non itaque metuendum est corpusculum infantiae [Iesu], ne in illo tantas Deus [in matris utero incarnatus] angustias passus esse videatur. Neque enim mole, sed virtute magnus est Deus; qui providentia sua meliorem sensum formiculis et apiculis dedit quam asinis et camelis; qui ex grano minutissimo seminis tantam ficulneae arboris magnitudinem creat, cum ex multo maioribus seminibus longe minora multa nascantur; qui pupillam tam parvam ditavit acie, qua per oculos emicante, in ictu temporis coelum prope dimidium lustraretur; qui ex puncto et quasi centro cerebri, sensus omnes quinaria distributione diffundit; qui corde, membro tam exiguo, vitalem motum per corporis cuncta dispensat, his atque huiusmodi rebus insinuans magna de minimis, qui non est parvus in parvis. Ipsa enim magnitudo virtutis eius, quae nullas in angusto sentit angustias, uterum virginalem non adventicio, sed indigena puerperio fecundavit: ipsa sibi animam rationalem, et per eamdem etiam corpus humanum, totumque omn

De animalibus minutissimis (3): salvat omnia qui creavit omnia

Videte tamen, cum sit magna res sanitas, quomodo eam [deus] det et bonis et malis, et blasphematoribus suis et laudatoribus suis. Et quid dicam? Utrique homines sunt. Omni pecore melior est et malus homo. Dat sanitatem etiam iumentis et draconibus, usque ad muscas et vermiculos donat sanitatem; et salvat omnia qui creavit omnia. Ut ergo alia omittamus; quia nihil melius invenimus quam est sanitas: non solum eam dat Deus hominibus, sed et pecoribus, sicut dicit Psalmus: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus ( Ps. xxxv.8/xxxvi.7-8 ). Sic enim es, quia Deus es; ut bonitas tua non remaneat in summis, et deserat infima. Pervenit ab Angelis usque ad extrema et minuta animalia. Pervenit enim a fine usque in finem pertendens fortiter sapientia, et disponit omnia suaviter ( Sap. viii.1 ) : et in ipsa dispositione suavitatis eius, suavis est omnibus sanitas. Sermo 255.3.3 Ne quis autem Augustinum credat eius animi fuisse cuius sint quidam, scil

Nubes

Nubes autem etiam per proximum terris aerem conglobari saepe cernimus, cum per declivia iugorum ita recumbunt, ut plerumque excedantur etiam cacuminibus montium...Et nubes quippe, sicut experti sunt qui inter eas in montibus ambulaverunt, congregatione et conglobatione minutissimarum guttarum talem speciem reddunt: quae si spissantur amplius, ut coniungantur in unam grandem plures guttae minimae, non eam patitur aer apud se teneri, sed eius ponderi ad ima dat locum; et haec est pluvia. De Genesi ad litteram 2.4.17. 

De minutissimis animalibus (2): omnia in suo genere pulchra

Ego vero fateor me nescire mures et ranae quare creatae sint, aut muscae aut vermiculi: video tamen omnia in suo genere pulchra esse, quamvis propter peccata nostra multa nobis videantur adversa. De Genesi contra Manichaeos I.16.26.

De minutissimis animalibus (1): utrum a deo creata sint

Inest omnibus quoddam decus...nec ea ipsa relinquit informia  Nonnulla etiam de quibusdam minutissimis animalibus quaestio est, utrum in primis rerum conditionibus creata sint, an ex consequentibus rerum mortalium corruptionibus? Nam pleraque eorum aut de vivorum corporum vitiis, vel purgamentis, vel exhalationibus aut cadaverum tabe gignuntur; quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum, quaedam de corruptionibus fructuum: quorum omnium non possumus recte dicere Deum non esse creatorem.  Inest enim omnibus quoddam naturae sui generis decus, sic ut in his maior sit admiratio bene considerantis, et laus uberior omnipotentis artificis; qui omnia in sapientia fecit ( Psal. CIII, 24 ) , quae a fine usque ad finem pertendens, et suaviter cuncta disponens ( Sap. VIII, 1 ), nec ea ipsa rerum novissima, quae pro sui generis ordine dissolvuntur, et quarum dissolutionem ex poena nostrae mortalitatis horremus, relinquit informia: sed creat minima corpore, acuta sensu, animantia;

Ancora imparo

...ad discendum quod opus est, nulla mihi aetas sera videri potest; quia etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen discere quam quid doceant ignorare.  Epistula 166.1.1 (De origine animae hominis) 

Breve praeceptum

 Dilige et quod vis fac Semel ergo breve praeceptum tibi praecipitur: Dilige, et quod vis fac: sive taceas, dilectione taceas; sive clames, dilectione clames; sive emendes, dilectione emendes; sive parcas, dilectione parcas: radix sit intus dilectionis, non potest de ista radice nisi bonum existere .  In Epistolam Ioannis ad Parthos  7.8

Theatrum mundus, spectator Deus

Exemplum eximium de restituenda re aliena. Dicam vestrae Charitati, quoniam dona Dei sunt; et sunt in populo Dei qui non frustra audiunt verbum Dei: dicam quod fecerit pauperrimus homo, nobis apud Mediolanum constitutis; tam pauper, ut  proscholus  esset grammatici: sed plane christianus, quamvis ille esset paganus grammaticus, melior ad velum, quam in cathedra. Invenit sacculum, nisi forte me numerus fallit, cum  solidis  ferme ducentis: memor legis proposuit pittacium publice. Reddendum enim sciebat; sed cui redderet, ignorabat. Proposuit pittacium publice: «Qui  solidos perdidit, veniat ad locum illum, et quaerat hominem illum.» Ille qui plangens circumquaque vagabatur, invento et lecto pittacio, venit ad hominem. Et ne forte quaereret alienum, quaesivit signa, interrogavit sacculi qualitatem, sigillum, solidorum etiam numerum. Et cum omnia ille fideliter respondisset, reddidit quod invenerat. Ille autem repletus gaudio, et quaerens vicem rependere, tanquam decimas obtulit illi sol

Sic et sic me dilexisti

Corpus quomodo moritur? Anima deserente. Anima, inquam, deserente moritur corpus: et iacet cadaver paulo ante appetibile, modo aspernabile. Insunt membra, oculi, aures: sed hae fenestrae sunt domus, habitator abscessit. Qui plangit mortuum, ad fenestras habitaculi frustra clamat: non est intus qui audiat. Quanta dicit plangentis affectus, quanta enumerat, quanta commemorat; et per quantam, ut ita dixerim, doloris insaniam quasi cum sentiente loquitur, cum loquatur cum absente? Enumerat mores, enumerat indicia benevolentiae circa se. Tu es qui mihi illud dedisti; illud et illud praestitisti: tu es qui sic et sic me dilexisti. Si attendas, si intelligas, si insaniam doloris premas, qui te dilexit abscessit: frustra te domus patitur pulsatorem, in qua non potes invenire mansorem. Sermo de Scripturis LXV.4.5

Vaporea sanitas

Totum patitur ut serius moriatur   Videte, fratres, quomodo rogatur medicus pro salute temporali, quomodo si quisquam desperate aegrotet, numquid pudet illum, aut piget homini pedes tenere, peritissimo archiatro lacrimis vestigia lavare? Et quid si dixerit ei medicus: Sanari aliter non potes, nisi te ligavero, adussero, secuero? Respondet: Fac quod vis, tantum sana me . Quanto ardore desiderat paucorum dierum vapoream sanitatem, ut pro illa et ligari velit, et secari, et uri, et custodiri ne manducet quod delectat, ne bibat quod delectat, nec quando delectat? Totum patitur, ut serius moriatur. Sermones de Scripturis 80.3.

Cum Romam venio

Credo te[, Ianuari,] aliquando ex me audisse, sed tamen etiam nunc commemoro. Mater mea Mediolanum me consecuta, invenit Ecclesiam sabbato non ieiunantem; coeperat perturbariet fluctuare quid ageret: cum ego talia non curabam, sed propter ipsam consului de hac re beatissimae memoriae virum Ambrosium; respondit mihi nihil se docere me posse, nisi quod ipse faceret, quia si melius nosset, id potius observaret. Cumque ego putassem, nulla reddita ratione, auctoritate sola sua nos voluisse admonere ne sabbato ieiunaremus, subsecutus est, et ait mihi: Cum Romam venio, ieiuno sabbato; cum hic sum, non ieiuno. Sic etiam tu, ad quam forte Ecclesiam veneris, eius morem serva, si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. Ego vero de hac sententia etiam atque etiam cogitans, ita semper habui, tanquam eam coelesti oraculo acceperim. Sensi enim saepe dolens et gemens multas infirmorum perturbationes fieri, per quorumdam fratrum contentios

Curiositas nostra

Verumtamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus curiositas quotidie nostra tentatur, et quam saepe labamur, quis enumerat? Quoties narrantes inania, primo quasi toleramus ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter advertimus? Confessionum Liber x.35.57

Vis psallere (5)

Psalterium operum bonorum   Si ergo laudas, non tantum lingua canta, sed etiam assumpto bonorum operum psalterio; «quoniam bonus psalmus. » Laudas cum agis negotium, laudas cum cibum et potum capis, laudas cum in lecto requiescis, laudas cum dormis; quando non laudas? Perficietur in nobis laudatio Dei, cum ad illam civitatem venerimus, quando effecti fuerimus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30); quando nos nulla corporalis necessitas ulla ex parte sollicitat, non fames, non sitis interpellat, non aestus fatigat, non frigus constringit, non febris deiicit, non mors finit. Ad illam perfectissimam laudem exerceamus nos laudatione ista in bonis operibus. Enarratio in Psalmum CXLVI.2