Posts

Showing posts with the label gratia

Memento quia puluis sumus

Quid superbit terra et cinis? (Eccl. 10.10) Nunc illud uideamus quemadmodum dictum sit: auferes spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum conuertentur. Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innouabis faciem terrae (Ps. 103/104.29b-30). … Ego uero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia Dei, qua interius renouamur. Omnium enim superborum secundum terrenum hominem uiuentium et de sua uanitate praesumentium quodammodo aufertur spiritus proprius , cum exuunt se ueterem hominem et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes domino per humilem confessionem: memento, quia puluis sumus, quibus dictum erat: quid superbit terra et cinis ? (Eccl. 10.10). Per oculum quippe fidei contuentes Dei iustitiam, ut non uelint constituere suam, semet ipsos despiciunt, sicut Iob dicit (7.5), et distabescunt et aestimant se terram et cinerem; hoc est enim: et in puluerem suum conuertentur . Accepto autem spiritu Dei dicunt: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me...
«Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea » (Ps 93.15). Ecce habes consilium Dei, quare parcat malis: foditur fovea peccatori. Tu iam vis illum sepelire: adhuc fovea illi foditur; noli festinare sepelire. Quid est, «donec fodiatur peccatori fovea? » Aut quem ponit peccatorem? unum hominem? Non. Quid ergo? Omne genus hominum peccatorum, sed superborum; iam enim praemisit, «Redde retributionem superbis. » Nam et ille peccator fuit Publicanus, qui oculos eliserat in terram, et percutiebat pectus suum, dicens, «Deus, propitius esto mihi peccatori:» sed quia non superbus erat, Deus autem reddet retributionem superbis; non illi, sed talibus foditur fovea, donec reddat retributionem superbis. Ergo quod ait, «Donec fodiatur peccatori fovea,» superbos intellige. Quis est superbus? Qui non confessione peccatorum agit poenitentiam, ut sanari per humilitatem possit. Quis est superbus? Qui illa ipsa pauca qu...