Tundant pectora lepores, ericii confiteantur peccata sua
Montes altissimi cervis . (Ps. 103.18) Cervi, magni, spirituales, transcendentes in cursu omnia spinosa veprium atque silvarum. Qui perficit , inquit, pedes meos sicut cervi, et super excelsa statuet me (Psal. XVII, 34). Teneant montes altos, alta praecepta Dei; sublimia cogitent, teneant ea quae multum eminent in Scripturis, iustificentur in summis: cervis enim sunt illi montes altissimi. Quid de humilibus bestiis? quid de lepore? quid de ericio? Lepus minutum animal et infirmum, ericius etiam spinosum: illud animal timidum, illud animal spinis coopertum. Spinae quid significant, nisi peccatores? Qui peccat quotidie, etiamsi non magna peccata, minutissimis spinis coopertus est. In eo quod timet, lepus est; in eo quod minutissimis peccatis operitur, ericius est: et non potest tenere excelsa illa et perfecta praecepta. Illi enim «montes altissimi cervis. » Quid ergo? isti pereunt? Non. Sic enim montes altissimi cervis , ut et his videas quid sequatur: Petra refugium ericiis et le...