Posts

Showing posts from June, 2017

Unde sit anima?

Augustinus : Cum quaeris unde sit anima, duo quaedam intelligere cogor. Aliter enim dicimus unde sit homo , quae sit eius patria scire cupientes; aliter unde sit , cum quaerimus unde constet, id est, ex quibus elementis rebusque compositus. Quid horum scire vis cum interrogas unde sit anima? Utrumnam quasi regionem eius et patriam, unde huc venerit, nosse desideras, an vero quae sit eius substantia, requiris.  Evodius : Equidem utrumque scire vellem, sed quid sit sciendum prius, tuo iudicio malo committere.    Augustine : Propriam quamdam habitationem animae ac patriam Deum ipsum credo esse a quo creata est. Substantiam vero eius nominare non possum: non enim eam puto esse ex iis usitatis notisque naturis, quas istis corporis sensibus tangimus. Nam neque ex terra, neque ex aqua, neque ex aere, neque ex igni, neque ex his omnibus, neque ex aliquibus horum coniunctis constare animam puto. (De quantitate animae I.2)

Sine amicitia nil nisi amarum

in quibuslibet rebus humanis nihil est homini amicum sine homine amico. (Epistula 130.2.4 Ad Probam viduam de deo orando )

De voluptatibus (2)

Magister : Non usquequaque, [mi discipule], absurda est responsio tua*; et quibusdam doctis visum hoc esse non nego. Sed ego consulens Libros, quos nulla antecellit auctoritas, ita invenio dictum esse: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus ( Psal. XXXIII, 9 ). Quod apostolus etiam Petrus sic interposuit: Si tamen gustastis, quoniam suavis est Dominus ( I Petr. II, 3 ). Hoc esse arbitror quod agitur in his virtutibus quae ipsa conversione animam purgant. Non enim amor temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua suavitate aeternarum. Ubi autem ventum fuerit ad illud quod canitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae  ( Psal. XXXV, 8-10 ): non iam gustatu suavem fore Dominum dicit; sed vides quae inundatio et affluentia praedicetur fontis aeterni; quam etiam ebrietas quaedam consequitur: quo nomine mihi videtur mirabiliter significari oblivio ill

de voluptatibus (1)

Iustitia prae omnibus licitis delectationibus amanda. Ergo prae omnibus voluptatibus, hoc est delectationibus etiam licitis, amanda est iustitia. Si enim habes sensus interiores, omnes illi interiores sensus delectantur delectatione iustitiae. Si habes oculos interiores, vide iustitiae lumen: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen ( Psal. XXXV, 10 ). De illo lumine dicit Psalmus: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte ( Psal. XII, 4 ). Item si habes aures interiores, audi iustitiam. Tales aures quaerebat, qui dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat ( Luc. VIII, 8 ). Si habes olfactum interius, audi Apostolum: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco ( II Cor. II,15 ). Si habes gustatum interius, audi: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus ( Psal. XXXIII, 9 ). Si habes tactum interius, audi quid sponsa cantet de sponso: Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius amplectetur me ( Cant.II, 6 ). Sermo 159.4.4.

Dic, Epicuree, quae res faciat beatum.

Stoicorum opinio Apostolo non probata. Sed cum Stoicis non indecens fortasse luctamen est. Ecce enim interroganti ubi ponant efficiens beatae vitae, id est,quod facit in homine beatam vitam: respondent, non corporis voluptatem, sed animi esse virtutem. Quid Apostolus? Annuit? Si annuit, annuamus. Sed non annuit: revocat enim Scriptura eos qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7*) . Epicureus itaque in corpore ponens summum hominis bonum, in se spem ponit. Sed enim Stoicus in animo ponens summum hominis bonum, in re quidem meliori hominis posuit; sed etiam ipse in se spem posuit. Homo est autem et Epicureus et Stoicus. Maledictus igitur omnis qui spem suam ponit in homine (Ierem. XVII, 5) . Quid ergo? Iam constitutis ante oculos nostros tribus, Epicureo, Stoico, Christiano, interrogemus singulos. Dic, Epicuree, quae res faciat beatum. Respondet: Voluptas corporis. Dic, Stoice. Virtus animi. Dic, Christiane. Donum Dei. (Sermo 150.7.8).  *Ps. 48.7-8: 7 Qui confidunt in v

Deus dilectio est (I Ioan. 4.8)

Si quis dixerit, Diligo Deum [ et fratrem suum odit, mendax est (I Ioan. 4.20a)]. Quem Deum? Quare diligimus? Quia ipse prior dilexit nos, et donavit nobis diligere. Dilexit impios, ut faceret pios; dilexit iniustos, ut faceret iustos; dilexit aegrotos, ut faceret sanos. Ergo et nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Interroga unumquemque, dicat tibi si diligat Deum. Clamat, confitetur, Diligo, ipse scit . Est aliud unde interrogetur. Si quis dixerit , inquit , ' Diligo Deum ,' et fratrem suum odit, mendax est . Unde probas quia mendax est? Audi: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere  (I Ioan. 4.20b)? Quid ergo? qui diligit fratrem, diligit et Deum? Necesse est ut diligat Deum, necesse est ut diligat ipsam dilectionem. Numquid potest diligere fratrem, et non diligere dilectionem? Necesse est ut diligat dilectionem. Quid ergo, qui diligit dilectionem, ideo diligit Deum? Utique ideo. Diligendo dilectionem, Deum

Tria genera visionum

Ecce in hoc uno praecepto cum legitur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39), tria genera visionum occurrunt: unum per oculos, quibus ipsae litterae videntur; alterum per spiritum hominis quo proximus et absens cogitatur; tertium per contuitum mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur. In his tribus generibus, illud primum manifestum est omnibus: in hoc enim videtur caelum et terra, et omnia quae in eis conspicua sunt oculis nostris. Nec illud alterum, quo absentia corporalia cogitantur, insinuare difficile est: ipsum quippe caelum et terram, et ea quae in eis videre possumus, etiam in tenebris constituti cogitamus; ubi nihil videntes oculis corporis, animo tamen corporales imagines intuemur, seu veras, sicut ipsa corpora videmus, et memoria retinemus; seu fictas, sicut cogitatio formare potuerit. Aliter enim cogitamus Carthaginem quam novimus, aliter Alexandriam quam non novimus. Tertium vero illud quo dilectio intellecta conspicitur, eas res continet, q

Unus sermo et syllabis et temporibus liber

Meminit Charitas Vestra, cum sit unus sermo Dei in Scripturis omnibus dilatatus, et per multa ora sanctorum unum Verbum sonet, quod cum sit in principio Deus apud Deum, ibi non habet syllabas, quia non habet tempora; nec mirandum nobis sit, quia propter infirmitatem nostram descendit ad particulas sonorum nostrorum, cum descenderit ad suscipiendam infirmitatem corporis nostri (I Ep. Ioan.  1. 14). Enarratio in Ps. 103. Sermo 4.1

Non est aliud atque aliud videre et audire

Foris enim cum per corpus haec fiunt, aliud est locutio, aliud visio; intus autem cum cogitamus, utrumque unum est. Sicut auditio et visio duo quaedam sunt inter se distantia in sensibus corporis, in animo autem non est aliud atque aliud videre et audire." de Trinitate 15.10.18.