Posts

Showing posts from 2026

Monnica

  Monnica religiosissima, ut scis, femina by Evan Smith Interea post paululum dies sese aperuit; surrexerunt illi [Licentius et Trygetius], et ego illacrimans multa oravi, cum audio Licentium succinentem illud propheticum laete atque garrule:  Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus  ( Psal. 79.8 ). Quod pridie post cenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. Nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat, et amabat, ut fit, melos inusitatum. Obiurgavit eum religiosissima, ut scis, femina, ob hoc ipsum quod inconveniens locus cantico esset. Tunc ille dixerat, iocans: Quasi vero si quis hic me inimicus includeret, non erat Deus exauditurus vocem meam.  De Ordine I.viii.22 . FOR THE CURIOUS Licentius was with Augustine at Cassiciacum outside Milan in the fall of 386 and winter of 387. Together with others, h...

Luna

  Luna quam congruenter significet Ecclesiam by Evan Smith Duae sunt de luna opiniones probabiles: harum autem quae vera sit, aut non omnino, aut difficillime arbitror posse hominem scire. Cum enim quaeritur unde lumen habeat, alii dicunt suum habere, sed globum eius dimidium lucere, dimidium autem obscurum esse; dum autem movetur in circulo suo, eamdem partem qua lucet, paulatim ad terras converti, ut videri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculatam apparere. Nam et si facias pilam ex dimidia parte candidam, et ex dimidia obscuram, si eam partem quae obscura est ante oculos habeas, nihil candoris vides, et cum coeperis illam candidam partem ad oculos convertere, si paulatim facias, primo cornua candoris videbis, deinde paulatim crescit, donec tota pars candens opponatur oculis, et nihil obscurae alterius partis videatur: quod si perseveres adhuc paulatim convertere, incipit obscuritas apparere, et candor minui, donec iterum ad cornua redeat, et postremo totus ab oculis aver...

Habere lucem propriam

  Habere lumen proprium by Evan Smith Alii autem dicunt non habere lunam lumen proprium, sed a sole illustrari; sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere qua non illustratur, et ideo nihil in ea lucis videri; cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea etiam parte quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quintadecima contra solem; tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem observaverit, cum eum coeperit non videre, conversus ad Orientem, lunam surgere videat; atque inde ex alia parte cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non illustratur, donec ad cornua redeat atque inde omnino non appareat; quia tunc pars illa quae illustratur, sursum est ad coelum, ad terram autem illa quam radiare sol non potest. Augustinus  Enarratio in Psalmum  X .3.

Quid diu est ubi finis est?

Breve tempus vitae. Sed modo ambula ex fide, mores compone. Longe in alto est ille: nutri pennas. Crede quod nondum potes videre, ut merearis videre quod credis. Tanquam peregrini vivamus, transire nos cogitemus; et minus peccabimus. Agamus potius Domino Deo nostro gratias, quia huius vitae ultimum diem et brevem esse voluit et incertum. A prima infantia usque ad decrepitam senectutem breve spatium est. Qui tamdiu vixerat, quid ei profuisset si Adam hodie mortuus esset? Quid diu est, ubi finis est? Hesternum diem nemo revocat: hodiernus a crastino urgetur, ut transeat. Ipso parvo spatio bene vivamus, et illo eamus, unde non transeamus. Et modo cum loquimur utique transimus. Verba currunt, ex ore volant: sic actus nostri, sic honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas nostra. Totum transit: sed non expavescamus; Verbum Domini manet in aeternum (Isai. XL, 8).

Quin Philosophemur Winter/Spring Courses

 Courses for February and March