Posts

Showing posts from March, 2026

Habere lucem propriam

  Habere lumen proprium by Evan Smith Alii autem dicunt non habere lunam lumen proprium, sed a sole illustrari; sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere qua non illustratur, et ideo nihil in ea lucis videri; cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea etiam parte quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quintadecima contra solem; tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem observaverit, cum eum coeperit non videre, conversus ad Orientem, lunam surgere videat; atque inde ex alia parte cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non illustratur, donec ad cornua redeat atque inde omnino non appareat; quia tunc pars illa quae illustratur, sursum est ad coelum, ad terram autem illa quam radiare sol non potest. Augustinus  Enarratio in Psalmum  X .3.