Posts

Oculum in mentem inicere

Oculum in mentem inicere "Nam ordinem," [inquit Augustinus], "esse dixisti, [mi Licenti], quo Deus agit omnia. Nihil autem, ut video, non agit Deus: nam inde visum tibi est, nihil praeter ordinem posse inveniri."  "Manet," inquit, "sententia mea: sed iam video quid sis dicturus, utrum Deus agat quae non bene agi confitemur."  "Optime," inquam; "prorsus oculum in mentem iniecisti."  de Ordine II.vii.21.

Eo egestatem patimur magis, quo plura appetimus complecti

...animus sibi redditus quae sit pulchritudo universitatis intelligit, quae [universitas] profecto ab uno cognominata est. Idcircoque illam videre non licet animae quae in multa procedit, sectaturque aviditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse vitari. Multitudinem autem non hominum dico, sed omnium quae sensus attingit. Nec mirere quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura complecti. De ordine i.ii.

Deus scitur melius nesciendo

Quisquis autem vel adhuc servus cupiditatum, et inhians rebus pereuntibus; vel iam ista fugiens, casteque vivens, nesciens tamen quid sit nihil, quid informis materia, quid formatum exanime; quid corpus, quid species in corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore; quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum, quid stabilis motus, quid sit aevum; quid sit nec in loco esse, nec nusquam; et quid sit praeter tempus , et semper; quid sit et nusquam esse, et nusquam non esse; et nunquam esse, et nunquam non esse: quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo Deo, qui scitur melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quaerere ac disputare voluerit, tantum errabit, quantum errari plurimum potest: facilius autem cognoscet ista, qui numeros simplices atque intelligibiles comprehenderit. De Ordine ii.xvi.44.
«Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea » (Ps 93.15). Ecce habes consilium Dei, quare parcat malis: foditur fovea peccatori. Tu iam vis illum sepelire: adhuc fovea illi foditur; noli festinare sepelire. Quid est, «donec fodiatur peccatori fovea? » Aut quem ponit peccatorem? unum hominem? Non. Quid ergo? Omne genus hominum peccatorum, sed superborum; iam enim praemisit, «Redde retributionem superbis. » Nam et ille peccator fuit Publicanus, qui oculos eliserat in terram, et percutiebat pectus suum, dicens, «Deus, propitius esto mihi peccatori:» sed quia non superbus erat, Deus autem reddet retributionem superbis; non illi, sed talibus foditur fovea, donec reddat retributionem superbis. Ergo quod ait, «Donec fodiatur peccatori fovea,» superbos intellige. Quis est superbus? Qui non confessione peccatorum agit poenitentiam, ut sanari per humilitatem possit. Quis est superbus? Qui illa ipsa pauca qu...

Qualis cibus, talis valetudo

Quomodo sanitatem pacis tenere animus potest, qui discordiis et certaminibus pascitur? Qualis enim cibus sumitur, talis valetudo consequitur. De catechizandis rudibus xvi.25.10.

Deus non alio bono bonum sed bonum omnis boni

Animus nonnisi conversione ad Deum fit bonus. Ecce iterum vide, si potes. Non amas certe nisi bonum, quia bona est terra altitudine montium et temperamento collium et planitie camporum, et bonum praedium amoenum ac fertile, et bona domus paribus membris disposita et ampla et lucida, et bona animalia animata corpora, et bonus aer modestus et salubris, et bonus cibus suavis atque aptus valetudini, et bona valetudo sine doloribus et lassitudine, et bona facies hominis dimensa pariliter et affecta hilariter et luculenter colorata, et bonus animus amici consensionis dulcedine et amoris fide, et bonus vir iustus, et bonae divitiae, quia facile expediunt, et bonum caelum cum sole et luna et stellis suis, et boni Angeli sancta obedientia, et bona locutio suaviter docens et congruenter monens audientem, et bonum carmen canorum numeris et sententiis grave. Quid plura et plura? Bonum hoc et bonum illud: tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum, si potes; ita Deum videbis, non alio bono bon...

Dominus...gallina esse voluit

Aliquid etiam me dicere admonet in hoc loco capitis ipsius nostri [=Christi] sublimitas; quoniam infirmatus est [Christus] usque ad mortem, et assumpsit infirmitatis carnem, ut pullos Ierusalem colligeret sub alas suas tanquam gallina infirmata cum parvulis. Non enim in aliqua ave hoc aliquando conspeximus, earum etiam quae nidificant ante oculos nostros, sicut parietum passeres, sicut hirundines tanquam annuae nostrae hospites, sicut ciconiae, sicut aliae atque aliae aves quae ante oculos nostros nidificant, et ovis insidunt, pullos alunt, sicut ipsae columbae quas quotidie videmus; aliquam avem infirmari cum parvulis non cognovimus, non aspeximus, non vidimus. Gallina quomodo hoc habet? Certe notam rem dico, quae in conspectu nostro quotidie versatur: quomodo raucescit vox, quomodo fit hispidum totum corpus? deponuntur alae, laxantur plumae, et vides circa pullos nescio quid aegrotum, et ea est materna charitas quae invenitur infirmitas. Quare ergo Dominus, nisi propter hoc, ga...