«Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea » (Ps 93.15). Ecce habes consilium Dei, quare parcat malis: foditur fovea peccatori. Tu iam vis illum sepelire: adhuc fovea illi foditur; noli festinare sepelire. Quid est, «donec fodiatur peccatori fovea? » Aut quem ponit peccatorem? unum hominem? Non. Quid ergo? Omne genus hominum peccatorum, sed superborum; iam enim praemisit, «Redde retributionem superbis. » Nam et ille peccator fuit Publicanus, qui oculos eliserat in terram, et percutiebat pectus suum, dicens, «Deus, propitius esto mihi peccatori:» sed quia non superbus erat, Deus autem reddet retributionem superbis; non illi, sed talibus foditur fovea, donec reddat retributionem superbis. Ergo quod ait, «Donec fodiatur peccatori fovea,» superbos intellige. Quis est superbus? Qui non confessione peccatorum agit poenitentiam, ut sanari per humilitatem possit. Quis est superbus? Qui illa ipsa pauca quae videtur habere bona, sibi vult arrogare, et derogat misericordiae Dei. Quis est superbus? Qui etiamsi Deo tribuat bona quae facit, insultat tamen eis qui illa non faciunt, et extollit se super illos. Nam et ille Pharisaeus, «Gratias tibi ago,» inquit: non dixit, Ego facio. De his quae faciebat, gratias Deo agebat: sentiebat ergo et bene se facere, et ab illo se facere. Unde ergo improbatus est? Quia insultabat Publicano. Ut perficiamini attendite. Primo praecedere debet, sive virum, sive feminam confessio peccatorum, salubris poenitentia quae valeat ad corrigendum hominem, non ad irridendum Deum: cum autem post poenitentiam bene vivere coeperit, habet adhuc quod cogitet, ne sibi tribuat quod bene facit, sed illi agat gratias, cuius gratia factum est ut bene viveret; quia ille illum vocavit, ille illum illuminavit. Ergo iste iam perfectus est? Non; adhuc deest illi aliquid. Quid illi deest? Ut non superbiat super eos qui necdum sic vivunt, quomodo ipse vivit. Qui talis fuerit, securus sit; non illi redditur retributio de qua dictum est, «Redde retributionem superbis:» non est inter illos quibus foditur fovea. Nam videte illum qui dicebat, «Gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste:» quantum se extulit, cum dicit, «Quia non sum sicut et Publicanus iste? » Ille autem elisa facie, percutiebat pectus suum, dicens: «Deus, propitius esto mihi peccatori. » Ille superbus erat in bonis factis, ille humilis in malis factis. Videte, fratres, placuit Deo magis humilitas in malis factis, quam superbia in bonis factis: sic odit Deus superbos. Et ideo sic conclusit: «Amen dico vobis, descendit iustificatus Publicanus magis quam Pharisaeus. » Et dicit quare: «Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et omnis qui se humiliat, exaltabitur» (Luc. XVIII, 10-14). ... Humilitas Christi superbis displicet: tibi autem christiano si placet, imitare. Si imitatus fueris, non laborabis; quia ipse dixit, «Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde» (Matth. XI, 28, 29). Haec est ergo disciplina christiana: nemo facit aliquid bene, nisi gratia ipsius. Quod facit homo male, ipsius est hominis: quod facit bene, de beneficio Dei facit. Cum coeperit facere bene, non sibi tribuat: cum non sibi tribuerit, gratias agat ei a quo acceperit. Cum autem bene facit, non insultet illi qui illud non facit, aut extollat se super eum: non enim in illo finita est gratia Dei, ut ad alium non perveniat. Enarratio in psalmum xciii.15
Ephata
Ephata by Evan Smith My grandmother died and the world slowly fell empty, not of people, but of a song. Her song. She did not sing to me; it wasn’t her singing that drifted away, but a song I didn’t know I’d been hearing all my life, and when she left, I heard it as it died. I was thinking a lot about song when she died. I had just learned of the Mambai of Indonesia and their two forms of ritual song: keo and beha. In keo, they make a lot of noise; in beha, there is none. Keo is their gift to the world, which in their accounting, is silent: birds do not make music, nor does the wind in the trees. The Mambai impress the silent world with voice through keo, and the world gives them life in return. Their rituals, their places of song, show them as part of the working of nature, the spontaneous processes that require no human guidance. Without keo, they have no life, and with it, their place in the world becomes natural. The Mambai have remembered something that mechanized modernity ...
Comments
Post a Comment