Vis psallere? (3)


 Sive manducatis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite

Cum manducas et bibis, psalle; non intermiscendo sonorum suavitates ad aures aptas, sed modeste et frugaliter et temperanter manducando et bibendo: quia hoc dicit Apostolus, «Sive manducatis, sive bibitis, sive quid facitis; omnia in gloriam Dei facite» (I Cor. X, 31). Si ergo bene agis, quod et manducas et bibis, et ad refectionem corporis sumis reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi praebuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, et cibus tuus et potus tuus laudat Deum; si vero modum naturae debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat. Enarratio in Psalmum CXLVI.2

Comments

Popular posts from this blog

Memoria quasi venter animi

Deus scitur melius nesciendo

Ancora imparo