Amoris vinculo nova fiunt quae vetera fuerunt


"...si [cum neophytos docemus] usitata et parvulis congruentia saepe repetere fastidīmus, congruamus eis per fraternum, paternum, maternumque amorem, et copulatis cordi eorum etiam nobis nova videbuntur. Tantum enim valet animi compatientis affectus, ut cum illi afficiuntur nobis loquentibus, et nos illis discentibus, habitemus in invicem; atque ita et illi quae audiunt quasi loquantur in nobis, et nos in illis discamus quodam modo quae docemus. Nonne accidere hoc solet, cum loca quaedam ampla et pulchra (vel urbium vel agrorum), quae iam nos saepe videndo sine aliqua voluptate praeteribamus, ostendimus eis qui antea numquam viderant, ut nostra delectatio in eorum novitatis delectatione renovetur? Et tanto magis quanto sunt amiciores, quia per amoris vinculum in quantum in illis sumus, in tantum et nobis nova fiunt quae vetera fuerunt." Augustinus, de catechizandis rudibus XII.17.1-2.

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi