Deus dilectio est (I Ioan. 4.8)


Si quis dixerit, Diligo Deum [et fratrem suum odit, mendax est (I Ioan. 4.20a)]. Quem Deum? Quare diligimus? Quia ipse prior dilexit nos, et donavit nobis diligere. Dilexit impios, ut faceret pios; dilexit iniustos, ut faceret iustos; dilexit aegrotos, ut faceret sanos. Ergo et nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Interroga unumquemque, dicat tibi si diligat Deum. Clamat, confitetur, Diligo, ipse scit. Est aliud unde interrogetur. Si quis dixerit, inquit , 'Diligo Deum,' et fratrem suum odit, mendax est. Unde probas quia mendax est? Audi: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (I Ioan. 4.20b)? Quid ergo? qui diligit fratrem, diligit et Deum? Necesse est ut diligat Deum, necesse est ut diligat ipsam dilectionem. Numquid potest diligere fratrem, et non diligere dilectionem? Necesse est ut diligat dilectionem. Quid ergo, qui diligit dilectionem, ideo diligit Deum? Utique ideo. Diligendo dilectionem, Deum diligit. An oblitus es quod paulo ante dixisti, Deus dilectio est (I Ioan. 4.8;16) ? Si Deus dilectio, quisquis diligit dilectionem, Deum diligit. Dilige ergo fratrem, et securus esto. Non potes dicere, Diligo fratrem, sed non diligo Deum. Quomodo mentiris si dicas, Diligo Deum, quando non diligis fratrem; sic falleris, quando dicis, Diligo fratrem, si putes quia non diligis Deum. Necesse est qui diligis fratrem, diligas ipsam dilectionem; dilectio autem Deus est: necesse est ergo ut Deum diligat quisquis diligit fratrem. Si autem non diligis fratrem quem vides, Deum quem non vides quomodo potes diligere? Quare non videt Deum? Quia non habet ipsam dilectionem. Ideo non videt Deum, quia non habet dilectionem; ideo non habet dilectionem, quia non diligit fratrem: propterea ergo non videt Deum, quia non habet dilectionem. Nam si habeat dilectionem, Deum videt; quia Deus dilectio est: et purgatur ille oculus magis magisque dilectione, ut videat illam incommutabilem substantiam; cuius praesentia semper gaudeat, qua perfruatur in aeternum coniunctus Angelis. (In Epistulam Ioannis ad Parthos Tractatus X.17.10).

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi