Radix omnium bonorum
Muta cor et mutabitur opus. Exstirpa cupiditatem, planta caritatem. Sicut enim radix omnium malorum cupiditas ( I Tim. 6.10 ), sic et radix omnium bonorum caritas. Sermo LXXII.3.4 .
Apud nos [Christi membra] ... iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam cives sanctae civitatis Dei in huius vitae peregrinatione secundum Deum viventes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent.
[Cives sanctae civitatis Dei] metuunt poenam aeternam, cupiunt aeternam; dolent in re, quia ipsi in semetipsis adhuc ingemescunt adoptionem expectantes, redemptionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo, qui scriptus est (Rom. 8:23) Absorta est mors in victoriam (1 Cor. 15:54).
Item metuunt [hi cives] peccare, cupiunt perseverare; dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis.
"o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
sublimis animas iterumque ad tarda reuerti
corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?"
"dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo"
suscipit Anchises atque ordine singula pandit.
"Principio caelum ac terras camposque liquentis
lucentemque globum lunae Titaniaque astra
spiritus intus alit, totamque infusa per artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet.
inde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
igneus est ollis uigor et caelestis origo
seminibus, quantum non noxia corpora tardant
terrenique hebetant artus moribundaque membra.
hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco." Aen. vi.719-734.
Comments
Post a Comment