Theatrum mundus, spectator Deus


Exemplum eximium de restituenda re aliena. Dicam vestrae Charitati, quoniam dona Dei sunt; et sunt in populo Dei qui non frustra audiunt verbum Dei: dicam quod fecerit pauperrimus homo, nobis apud Mediolanum constitutis; tam pauper, ut proscholus esset grammatici: sed plane christianus, quamvis ille esset paganus grammaticus, melior ad velum, quam in cathedra. Invenit sacculum, nisi forte me numerus fallit, cum solidis ferme ducentis: memor legis proposuit pittacium publice. Reddendum enim sciebat; sed cui redderet, ignorabat. Proposuit pittacium publice: «Qui solidos perdidit, veniat ad locum illum, et quaerat hominem illum.» Ille qui plangens circumquaque vagabatur, invento et lecto pittacio, venit ad hominem. Et ne forte quaereret alienum, quaesivit signa, interrogavit sacculi qualitatem, sigillum, solidorum etiam numerum. Et cum omnia ille fideliter respondisset, reddidit quod invenerat. Ille autem repletus gaudio, et quaerens vicem rependere, tanquam decimas obtulit illi solidos viginti: qui noluit accipere. Obtulit vel decem: noluit accipere. Saltem rogavit vel quinque acciperet: noluit ille. Stomachabundus homo proiecit sacculum: Nihil perdidi, ait; si non vis aliquid a me accipere, nec ego aliquid perdidi. Quale certamen, fratres mei, quale certamen? qualis pugna, qualis conflictus? Theatrum mundus, spectator Deus. Victus tandem ille quod offerebatur accepit: continuo totum pauperibus erogavit, unum solidum in domo sua non dimisit. Sermones de Scripturis 178.7.8
**


Comments

Popular posts from this blog

Ephata

Formica

Dracones