Tria genera visionum


Ecce in hoc uno praecepto cum legitur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39), tria genera visionum occurrunt: unum per oculos, quibus ipsae litterae videntur; alterum per spiritum hominis quo proximus et absens cogitatur; tertium per contuitum mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur. In his tribus generibus, illud primum manifestum est omnibus: in hoc enim videtur caelum et terra, et omnia quae in eis conspicua sunt oculis nostris. Nec illud alterum, quo absentia corporalia cogitantur, insinuare difficile est: ipsum quippe caelum et terram, et ea quae in eis videre possumus, etiam in tenebris constituti cogitamus; ubi nihil videntes oculis corporis, animo tamen corporales imagines intuemur, seu veras, sicut ipsa corpora videmus, et memoria retinemus; seu fictas, sicut cogitatio formare potuerit. Aliter enim cogitamus Carthaginem quam novimus, aliter Alexandriam quam non novimus. Tertium vero illud quo dilectio intellecta conspicitur, eas res continet, quae non habent imagines sui similes, quae non sunt quod ipsae. Nam homo vel arbor vel sol, et quaecumque alia corpora, sive caelestia sive terrestria, et praesentia videntur in suis formis, et absentia cogitantur imaginibus animo impressis; et faciunt duo genera visorum, unum per corporis sensus, alterum per spiritum, quo illae imagines continentur. Dilectio autem numquid aliter videtur praesens in specie qua est, et aliter absens in aliqua imagine sui simili? Non utique; sed quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio minus ipsa cernitur: si autem aliquid corporalis imaginis cogitatur, non ipsa cernitur. (De Genesi ad Litteram xii.6). 

Comments

Popular posts from this blog

Ephata

Formica

Dracones