Ibi omnis dextera est

ET SEDET AD DEXTERAM PATRIS

ASCENDIT IN CAELUM: credite. SEDET AD DEXTERAM PATRIS: credite. Sedere intellegite habitare; quomodo dicimus de quocumque homine In illa patria sedit per tres annos. Dicit illud et scriptura: sedisse quemdam in civitate tantum tempus. Numquid sedit et numquam surrexit? Ideo hominum habitationes sedes dicuntur. Ibi habentur sedes, numquid semper sedetur? non surgitur? non ambulatur? non iacetur? et tamen sedes vocantur. Sic ergo credite habitare Christum in dextera dei patris: ibi est. Ne dicat vobis cor vestrum: quid agit? Nolite quaerere quod non licet invenire: ibi est; sufficit vobis. Beatus est, et a beatitudine, quae dextera patris vocatur ipsius beatitudinis nomen est, dextera patris. Nam si carnaliter acceperimus quia sedet ad dexteram patris, ille erit ad sinistram. Numquid fas est ut sic illos componamus, filium ad dexteram, patrem ad sinistram? Ibi omnis dextera est, quia ibi nulla est miseria. 
Augustinus, de Symbolo iv.11.

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi