Sex numerus perfectus

...unum et duo et tria sex fiunt, qui numerus propterea perfectus dicitur quia partibus suis completur: habet enim illas tres: sextam, tertiam, dimidiam; nec ulla pars alia, quae dici possit quota sit, invenitur in eo. Sexta ergo eius unum est; tertia, duo; dimidia, tria. Unum autem et duo et tria consummant eundem senarium. Cuius perfectionem sancta scriptura commendat, in eo maxime quod Deus sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem Dei (Gen. 1.27). Et sexta aetate generis humani, filius Dei venit et factus est filius hominis, ut nos reformaret ad imaginem Dei. Ea quippe nunc aetas agitur, sive milleni anni singulis distribuantur aetatibus, sive in divinis litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum vestigemus, ut prima aetas inveniatur ab Adam usque ad Noe, inde secunda usque ad Abraham: et deinceps, sicut Matthaeus evangelista distinxit, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam, atque inde usque ad virginis partum (Matt., 1.17). Quae tres aetates coniunctae illis duabus quinque faciunt. Proinde sextam incohavit nativitas Domini, quae nunc agitur usque ad occultum temporis finem. Hunc senarium numerum quamdam [sic] temporis figuram, etiam in illa ratione tripartitae distributionis agnoscimus, qua unum tempus computamus ante Legem; alterum, sub Lege; tertium, sub gratia. In quo tempore sacramentum renovationis accepimus, ut in fine temporis etiam resurrectione carnis omni ex parte renovati, ab universa, non solum animae, sed etiam corporis infirmitate sanemur. Unde intellegitur illa mulier in typo Ecclesiae a domino sanata et erecta, quam curvaverat infirmitas aligante Satana. De talibus enim occultis hostibus plangit illa vox Psalmi: "Curvaverunt animam meam" (Ps. LVI, 7). Haec autem mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quod est ter seni (3x6). Menses autem annorum decem et octo in numero (216) solidi quadrati senarii (6x6x6 = 216) quod est sexies seni et hoc sexies ([6x6] x 6). (De Trinitate 4.4.7).

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi